Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 343
BLEFKENIANÆ PARS II
329
similia quæsitå occasione sparsim libro suo inserta in Deos hospi-
tales evomere non piguit nostrum hyaphagum Blefkenium.
Quippe ut Suilla præ reliquis adeo parabilis est, ut ex illa, teste
Plin., quinquaginta fere sapores in ganeis confici possint, ita
s Dithmarus ex sua devoratå porcinå totidem fercula, hoc est
probra, confecit; quibus ille animam, velut alij Caponibus, per-
dicibus, gallinis, phasianis, attaginibus etc. gulam pascere solitus
est. Quem ego tum suum illum porcum maledictis saginatum in-
tuentem, hiantique ore et ingluvie paratå, dicentem audire videor:
10 Quanta pernis pestis erit, quanta lumbis. Cum Plautino illo
nempe servo, quum sc. se solum et sine arbitris domi relictum
animadverteret. Porro de hoc convitio å pueris et canibus petito,
vide Apologet, part. 2. sect. 1. et 7. contra quod lex nostratium
de Piagio inter alia ibidem citatur. Est autem jocus quorundam,
15 quibus fortuna novercata est, liberis onustorum, ut si quis hoc
vel illud ab ijsdem licitetur, respondeant subridentes: merces
meas, quibus abundem, cernis (liberos digitis monstrantes), cur
ex his aliquid non licitaris? quum tamen miseri parentes naturali
storgå vel summos mortalium æquent. In hos forte Blefkenius
20 inciderat et amatorum credulitate deceptus, de quibus versiculi:
Stultus quando videt quod pulcra puellula ridet.
Mox fatuus credit se quod amare velit,
talia in historiam suam retulerat. Et simili quoque modo, qui 57
Munstero et alijs ista de catulis et pueris ingesserunt, deceptos
2s esse dubium non est: affectatå, inquam, credulitate. Nam alio-
quin catulos plus pueris amare in hominem quidem non cadere,
nedum Christianum, Munsterus et Kranzius noverant.
Tempore hyberno ante et post solstitium.) De hac insania
fuit supra ad cap. 1. eritque hic finis tertij capitis Blefk. de Is-
30 landorum moribus, ut Autorem hunc cum suis veneficis, suis
prostibulis, suis stupris, matulis (alijsque quæ honesté nominari
non possunt), phthiriasi et piagio in malam rem ablegemus.
IN CAPVT IV.
De mirabilibus fontibus et stagnis in Islandid.
35 Tempestivum jam tandem videtur, Dithmare, ut abs te pro-
missa nominis Divini, hoc est Sapientiæ, Potentiæ, Bonitatis Dei