Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 344
33°
ANATOMES
commendatio incipiat aliterque sese habeat, quam quæ hactenus,
præcipué cap. 3. designata est. Adesdum igitur Lector et Blef-
kenio prolixå Mirabilium Islandiæ narratione Deum Opificem
concelebranti1 ausculta.
Mergi rubel.) Istud de mergis penitus ignoramus et pro fig- 5
mento undecunque hausto habemus. Multa enim licet se vidisse
et expertum esse dicat Blefkenius, tamen ex alijs saltem håbet.
Non est autem absimile vero quempiam animadverså hominis
curiositate et credulitate nonnulla ad stuporem usque fingendo
aures ipsius detinuisse. 10
Thermæ.) Quid est Blefkeni, quod Thermæ aut fontes di-
versæ efficaciæ in Islandiå majorem tibi admirationem movent
quam eædem Naturæ operationes in reliquo terrarum orbe re-
pertæ? Et quantum ad Thermas, an fama te latuit Thermarum
Badensium, Gebarsuilensium, Calbensium, a Fuchsio comme- is
moratarum, ac aliarum per Germaniam, Galliam, Italiam nota-
rum? Tune Pyrophlegetonda, Epyri fontem Aristoteli celebra-
58 tum, assignatis quidem causis naturalibus, lib. de Mundo, inau-
divisti? Cur autem Senecam non legisti, lib. 3. quæst. naturalium?
stuporem is tibi non naturalem exemisset; ut et Pontanus Ther-so
mas canens Bajanas. De quibus omnibus in Apologetico.
Ad occasum insulæ ingens est Lacus fnmosus.) Neque huic
miraculo experientia nostra attestatur. Quod si veri quid subest,
non ad Occasum, sed Meridiem, Scalholltia non procul, juxta
villam Haukadal, aliquid tale inaudivi de fontis cujusdam (non 25
lacus) ibidem scaturientis natura, quod stupendum etiam alibi
obvium håbet Blefkenius. Nam et Seneca talis fontis meminit, et
Ovidius de Ciconum flumine prodidit, Metam. x 5. Georgium Agri-
colam evolve, Dithmare, de fonte tractus Elgobani. Evolve Do-
mitium Brusonium de Silare amne; et huic astipulantem Plinium. 30
Evolve quoque alios scriptores, de guttis fontis Gotici lapide-
scentibus si sparguntur, itemque alios de Cepusii aquå in Ungaria,
in urceos si fundatur lapidescente. Evolve Plinium de Ciconum
flumine Ovidio subscribentem, itemque de lacu Piceno. Evolve
Cardanum (ad fontis vel lacus tui algorem quod attinet) de quo- 35
dam fonte in agro Corinthio, nive frigidiore; deque alio, cujus
aqua quum fervere videatur, sit tamen longe frigidissima.
1 Blefkenium prolixa sc. Mirabilium — concelebrantem ed. I.