Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 345
BLEFKENIANÆ PARS II
331
Alius quidam qui cerealem liquorem ebullit.) Non hoc fictum
prorsus est, sed nulli fere sunt usui; aqua enim ista, nisi é vestigio
pota, evanidi saporis et sincerå aqua deterior fit; nec ad mor-
bum Gallicum profuisse cuiquam nostrum compertum est; id
s quod de Thermis veri similius, si medicorum præscriptum acce-
deret. Porro aquas saporiferas quare apud Senecam non ad-
miratus es, Dithmare; quarum aliæ famem excitent, aliæ ine-
brient, aliæ memoriæ officiant, aliæ juvent eandem, aliæ denique
vini saporem repræsentent? Cur non in Andro fontem Nonis
10 Ianuar. vino fluentem suspicis? Cur non alium Carthagine oleo
manantem et Cedri odore stillantem? Cur non Orcum Thessaliæ
fluvium? Cur non Oleosum fontem in Saxoniå juxta Brunonis
oppidum teste Cardano? Cur non Naxi flumen (quæ una est 59
Cycladum) å Propertio decantatum? Apud autores quoque pro-
15 batos aquarum ut sapores et odores, ita etiam colores, admira-
tione tuå digni erant. Sed hic parcior sum, quum tu fontem
coloratum nullum ponas.
Scissura in rupe est, si lapidem inieceris, post dimidiam horam
audies illum decidentem, quasi in vasa ænea.)
20 Innumeræ sunt ejusmodi rupturæ etiam profundissimæ; sed
quod de morå descendentis in eam lapidis injecti memoratur,
fabulam facimus. Saxo fontium meminit nunc excrescentium,
nunc subsidentium, quos in littore vel ad littus vidimus, pro maris
accessu et recessu exundare ac minui. Sed aqua propter attractum
25 terræ vel specus subterranei qualitatem aliquam, salsedine licet
careat, tamen fluviatili deterior est. De similibus lege et admirare
Plin., quorum unus in insula Tenedo et alius in Agro Pitinate;
refertur et tertius satis largus, qui singulis horis intumescat et
resideat.
30 In media insula Lacus qui pestiferum fumum exhalat, vt etiam
aves supervolantes suo veneno interficiat.)
Hune prorsus ignorant incolæ; unde mirum quomodo annuo
spatio å Blefkenio investigari potuerit. Interim si ita esset, pote-
rat etiam hoc alibi stupere et mirari Blefkenius, ut in Anigro
as Elidis flumine, referente Cardano, cujus aqua piscibus et homi-
nibus pestifera sit: Meminit quoque Isiodorus fontis pestiferi;
et Plinius Stygis, juxta Nonarim Arcadiæ. Itemque trium fon-
tium exitialium in Beroso Taurorum colle. Vide etiam Senecæ