Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 346
332
ANATOMES
stagnum pestilentissimum. Hæc miracula Naturæ, quum tu Blef-
keni alibi quam in Islandia longe certiora et illustriora habere
potuisses, nequaquam illa una aut præcipua fuit materia De-
scriptionis Islandiæ tuæ, uti in præfationibus versuto prætextu
commentus es. Nec enim unicum Octernionis folium hæc fon- s
tium descriptio excedit, ut et sequens vix tria håbet.
IN CAPVT V.
De Montibus mirabilibus.
Sunt in Islandia montes tres valde mirabiles.)
Tres quoque Munsterus et Frisius ponunt. Sed hi alterum 10
Blefk. montem omittunt, nec immerito: Miraculis enim istius-
modi prorsus caret. Mons Crucis simpliciter dictus nullus est
qui peculiare aliquid habeat. Tertius Munsteri, Helga nempe,
å Dithmaro etiam merito omittitur, ut notatum est in Apologet.
Part. i. Sect. 14. Colliculus enim est, non mons excelsus. Sed nos is
Blefkenij montes attendamus. Quorum primus, ut dixi, nullus est.
Alter, Snæfellds jøkull, fulgoris et tonitruis nullo modo nota-
bilis, sudo quoque cælo summitatem omnibus conspicuam håbet;
ac proinde vanum est, quod de ipso annotavit Blefkenius. Sed
nives håbet perpetuas, ut multi alij. Est autem mons Occidentalis 20
Islandiæ versus Lybonotum maritimus, navigantibus sæpe non
obscurus directionis index.
Tertius mons ad Septentrion.)
Hæcla mons est, in cujus descriptione autor potiss. immora-
tur, et qui solus fere hoc capite describitur, quemque sibi acces- 25
sum narrat pag. 66., ubi iter suum Heclense prolixé persequitur.
Cæterum plura sunt hoc loco, quæ Dithmari fidem elevent.
1. Quod Heclam dicat ad Septentrionem sitam, quum sit Islandiæ
Meridionalis mons, Scalholltiæ vicinus, ut fuit supra. 2. Quod
Heclam montem maritimum faciat eamque dicat å mari allui: 30
pag. 42. Glacies (Gronland. inquit) menses tres continuos circa
Heclam natat. Quum sit Hecla mons magis mediterraneus, ali-
quot Milli. å mari distans, hine mihi fit verisimile Dithmarum
hunc totam suam scientiam Heclensem ab auditu habere, incer-
tissimaque famå; totumque iter ipsius Heclense confictum esse 35