Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 347
BLEFKENIANÆ PARS II
333
penitus. Immo locorum et conditionis hujus terræ conscius au-
dacter diceret Blefkenium Islandiam nunquam attigisse, aut hic
saltem nequaquam diu moratum esse, nedum biennium. Adeo 61
enim absona å re et veritatl contraria scribit: tum de situ Holensis
5 et Scalholltensis cathedræ supra; tum hic de Hecla, ipsamque
alluente mari et glacie circumnatante. Quocirca ipsius in summo
versatur fides discrimine; id quod probåsse oportebat.
Aliquando aquam ignitam eijcit.)
Vanum, nisi de thermis in Heclæ vicinia repertis intelligatur.
10 Aquam vero ignitam æqué habemus, Blefkeni, quam tu infra
flammeam pag. 59. (quum ferventem ut spero intelligi velis),
quam ignem aqueum.
Summa ibi tranquillitas, ubi Zephiri spirant.)
Omitte, mi Dithmare, ventos et cardines cæli discernere
is velle, ut qui terram å mari paulo anté etiam coram (siquidem
vera dicis) non discreveris.
Damnatorum animas hic torqueri.)
Vetustum et anile commentum de Orco Heclensi Apologet,
part. 1. Sect. 6. et 7. ae sequentibus satis explosum; ubi pariter
20 de Inferno glaciali. Quod duplex commentum autores et scripto-
res suos ridiculos fecit.
Hic quid ego sentiam, liberé dicam.) etc.
Imperitus subligaculo indutus omnibus id ostentat. Cæterum
nihil prorsus tibi in Physicis tribuimus, Dithmare, ut subter-
25 raneos illos caminos nobis expedire possis; qui quæ ante oculos
aut non vidisti, aut visa falso retulisti et ineptissimé, quod ex
dictis satis liquet. Quinpotius ea, quæ de incendijs subterraneis
ex probatiorum Physicorum ratiocinio Apologet, part. 1. sect. 6.
pag. 12. allata sunt, nobis satis facient; quæ in gratiam Blef-
30 kenij hic repetenda non duxi. Saltem ut capite superiore fontes,
ita hic montes aliquot igniferos Dithmaro suggerere libet, in
Naturæ miraculis non aliter vel minus quam Heclam ponendos,
ut Chimæram Lyciæ montem, cujus flamma nocte dieque im-
mortalis perhibetur. Tum etiam Ephesi non nullos montes.
35 Tum Cophantum Bactrorum montem. Tum Hieram insulam 62
itemque Æoliam. Tum Babyloniorum et Æthiopiæ campos,
Liparæ quoque tumulum, Agrum etiam Neopolitanum ad Pu-
teolos, Teneriffæ Pyramidem. Tum denique Vesuvium et fa-