Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 348
334
ANATOMES
mosissimam Æthnam. Quos apud suos Autores et Historicos
eodem quo ego labore Dithmarus requirat; aut Apologeticum
nostrum consulere dignetur. Quibus adde, in Apologetico omis-
sum, Ænocaumam montem, perpetuis ignibus ardentem, autore
Plinio.
Fontes plus aquæ scaturiunt.)
Ut Historiam mundi suis monumentis locupletare voluit
Autor, ita quoque Grammaticis, nova autoritate novoque genere
loquendi gratificatus est; ad quam rem lynceus esse nolui, licet
sæpiusculé designatam, qualis hic est usus verbi Scaturio, signi-
ficatione activå, et verbi Assequor, p. 45., significatione Passivå.
Non potest, inquit, Cogitatione assequi, quam horribile fuerit.)
Sed quale est illud pag. 46. glacies insulam alluit. Nos vero
aquæ, non solidorum (ut glacies est) alluviem et alluvionem
dicimus. Ut jam Blefkenij aquam ignitam et aquam flammeam
omittamus, quem jam meminisse decebat se non Barbaris, licet
de Barbaris, sed Batavis scribere.
Mare ad 2. milliar. retrocessit eo anno quum in1 Islandia
essem.)
Nempe 1563. aut 1564. id factum oportet, ex veritate et
fide Blefkenij. Habent autem Annales nostri de eruptione flam-
marum ex ipso mari, juxta promontorium Reykianes factå,
Anno 1226. et 1236. Sed adeo recentem, ut Blefkenius notavit,
nullam recensent. Ast vero quod mare ad 2. mill(i)ar. retro ces-
serit, crassum est figmentum. Servat enim hodie eosdem ter-
minos, ab avorum memoriå nihil mutatos.
Hæc glacies menses tres solum circa Heclam natat.)
Nunquam circa Heclam ut locum mediterraneum, nedum 3
menses quotannis. Immo glacies ista in conspectum Islandiæ
Meridionalis venit quam rarissimé. De parte autem vel frusto
63 hujus glaciei linteis et scrinio asservatå lege Apologet, part. 1.
Sect. 10.; nihil enim habent fabulæ Milesiæ aut gerræ Siculæ
unquam vanius.
Damnatas animas in glade torqueri.)
Protrita est hæc et impietate plena opinio vel credulitas,
Apologet, part. 1. sect. 9.
s
10
IS
20
25
30
35
* Om. ed. I.