Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 349
BLEFKENIANÆ PARS II
335
Quod Satanæ haud difficile.)
Non continuo quod potest Satan facere permittitur. Ad cujus
Potentiam, ut et Olal Goti autoritatem, frustra te recipis Dith-
mare, ut alias cum tuis paradoxorum manipulis.
s Navigavi ad hane glaciem et animadverti.)
Tune igitur tam vecors, ut de humanis vocibus, å glacie per-
sonatis, aliquid suspicarére, aut veras crederes, nisi accessisses?
o serupulum vitæ cum discrimine Dithmaro eximendum! Sed
quid hic torqueri creditum est? Animas, ais, pag. 47. o sapien-
10 tiam Blefkenianam! non poteras sine accessu ad glaciem ratio-
cinari animas instrumento corporeo destitutas vocem et ejulatum
edere non posse? o denique Physicum, in incendiorum subter-
raneorum causis edisserendis paulo anté sat ingeniosum et
promptum! Sed Dæmon, inquit, potest vocem edere in glacie
15 etc., quo physicæ miraculo supra frustum glaciei scrinio siccato
evanescens vestivit. Potuit etiam Dithmaro ad glaciem navigante
voces edere Dæmon. Sed norit Autor: å posse ad inesse vel
facere malam esse consequentiam. Quin tu igitur, Dithmare,
å Satanæ potentiå quidvis fingis et pro Historia venditas?
20 IN C APV T V I.
De Islandicorum divitijs.
Nullus ager, Nidlus hortus.)
De sterilitate insulæ vel soli Islandici Blefkenius minus aber-
rat. Nos eå Benedictione contenti sumus, quam Divina clementia
25 terrå marique annuatim affundere dignatur. Interim tamen
olerum aliquot genera hic seri vidimus, et frumentum in quibus- 64
dam Meridionalis Islandiæ locis crevisse audivimus.
Pecuniæ nidlus amor.)
Hoc utinam verum scriberetur, sed et hic error est; nam
30 auri et argenti sitim commercia exotica invexerunt, quod Mun-
sterus et Frisius etiam suo tempore contra quam Blefkenius
testati sunt.
Ædificia omnia subterranea.)
Hoc quam falsum sit vide Crymog. Lib. 1. cap. 5. et Apo-
35 loget. part. 2. sect. 2. 3. 9. et 15., ubi de Islandorum habitandi,
ædificandi, convivandi aliaque vivendi ratione.