Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 351
BLEFKENIANÆ PARS II
337
tantum judicij loco, falsissimum esse. Possum enim in boreali
Islandia tantum dimidiå 24 loca foro Iudiciali antiquitus dicata
et etiamnum retenta enumerare. Quid tum in totå Islandia?
Sed ille locus, quem Blefkenius hic attingit, est locus fori Magni
5 et Anniversarij, quo causæ in particularioribus judiciis singulis
annis minus ventilatæ deferuntur. Ita, mi Lector, noster hic Dith-
marus rerum nostrarum verå et exactå cognitione in plerisque
destituitur; et nihilominus vult Historicus haberi; omniaque
audacter et fronte perfrictå tanqam indubitata scribit, cum nihil
10 certi habeat. Eodem modo de judicum superiorum et inferiorum
nomine et numero deceptus est noster Ardelio. Cujus errores
hoc loco restituere nihil laboramus: Legatur Crymog. loco
citato.
Partis II. Membrum III.
15 In Appendicem, quæ est de Gronlandia.
Etsi hæc de Gronlandia aprosdionysa sunt et titulo Blef-
keniani libelli non respondentia, tamen quia his multa de Is-
landis admiscuit, prætereunda non duxi, ut planum simul fiat,
ipsius Gronlandica relatio et navigatio quo in precio apud nos
20 sit, sicque unum ex alio æstimetur. Nam primo, quod de Epi-
scopo Gronlandiæ 1546. Islandiam salutante et Monachum
Gronlandicum hic relinquente, quicum præfectus insulæ et Blef-
kenius Anno 1563. de Gronlandia collocuti sint, id nulli unquam
nostratium persuaserit verum esse. Cui figmento licet tota re-
25 damet Islandia, unum tamen Dn. Gudbrandum Thorlacium
commemorabo; qui Anno 1542. natus et hic in patria sua
educatus, præter quadriennium, quo in exteris studiorum gratiå
abfuit, hic inquam, vir Annis jam 40 Diæcesis1 Holensis Episco-
pus cum alijs fide dignissimis constanter hane fabulam negat;
30 quorum fidem Blefkenij relationibus, tot errorum convictis,
jure præposuero.
Annales præterea nostri de Episcopis Gronlandiæ post Ann.
1460. nihil habent; quo Andreas quidam Gronlandiæ Episcopus
fuit etiam vice Episcopus Scalholltensis. Ac ut altius quædam de
35 Gronlandia repetantur, non quidem qua situm aut distantiam,
1 Deicecesis ed. /, Dieæcesis ed. II.
22 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, X