Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 352
338
ANATOMES
nec enim in proclivi est, propter tam varias recentiorum senten-
tias, sed qua temporum seriem indagandam, hæc subjiciam.
Ericus Ruffus fuit vir quidam celebris in Islandia Occidentali
natus ibidemque educatus et habitans, sed Norvegorum nobili
stemmate oriundus. Vide Crymog. lib. 2. Genealogia 5. Hic pri- 5
mus omnium versus Occidentalem plagam ex patriå navigans
terram repperit, cui post triennium, quod ibidem exegit, Gron-
landiæ nornen indidit eamque mox incoluit et gentem condidit
Gronlandicam, in terrå antea prorsus desertå, sedibus positis in
sinu å suo nomine dicto Erichsfiørdur extructo pago, Brattahlijd 10
vocato, et altero in ulteriore sinus ripå, huic opposito, nomine
Stockanes.
Gronlandi post Annos 18, hoc est Anno xooo (quo et Is-
landia totaliter), ad Christianum nornen conversi sunt opera et
devotione Olai Tryggoni Norv. Reg., cui negocio Leifus, Erici 15
67 ruffi Gronlandicæ gentis conditoris filius, præfectus est, in Nor-
vegiå prius Sacro fonte ablutus.
Gronlandiam veteres dividebant in Orientalem et Occiden-
talem: Austurbygd och Vesturbygd; unde colligo ad Meridiem
et Septentrionem non fuisse habitatam. In Orientali Gronlandia 20
Parochiolæ constitutæ sunt 12. In Occidentali tantum 4 singulæ
nomine notatæ. Hine Episcopi additi: nempe Anno 1121. qui-
dam Ericus, sed quantum suspicor, cathedram (quæ Gardensis
dicta est: Gardar å Grenlande Biskups s toli; sita in sinu Einars
fiørd) non adijt. Traditur enim eodem anno insulam Vijnlan- 2s
diam illis dictam ivisse quæsitum, in quo itinere forsan perijt.
Suspicio illa hine est, quod Arnhaldus å Lundensi Episcopo
Scaniæ circa Annum 1124. rogatu regis Norv. ordinatus å ple-
risque primus Episcoporum Gronlandiæ numeretur, eum sc. ante
annum, hoc est Anno 1123., Gronlandi Norvego tributarij facti 30
essent.
Monasterium in Gronlandia nullum unquam commemoratur.
Ecclesia vel Cathedra Gardensis D. Nicolao fuit dicata, quem
constat isto seculo nautis, ac præcipué tam longinquas oras pe-
tentibus, cultum esse. 35
Arnhaldi in Episcopatu Gronlandiæ undecim successores di-
stinetis temporibus numerantur ad Annum usque 1389. Quo
Henricus quidam præfuit, cujus successor Andreas Anno C. 1461.