Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 353
BLEFKENIANÆ PARS II
339
ut supra, Islandiam attigit. Post hunc autem annum altum est
de Episcopis, nedum Monachis Gronlandiæ, qui nulli fuerant,
silentium. Unde Blefkenij Monachus Gronlandicus Anno 1563.
cum ipso per interpretem locutus, ut ait, non modo suspectus,
5 sed plane nullus omnino fuit. Interim reor, si quid huic collo-
quio inest veri, Monachum quempiam Islandiæ ex Cænobio
Videy, qui tum temporis Bessastadij conversabatur, cum Blef-
kenio locutum (ut mihi D. Gudbrandus Thorlacius retulerat eum
tune sibi et visum et auditum) ac de Gronlandis, quorum me-
10 moria recens apud Islandos vigebat, quædam retulisse; Blef-
kenius vero, ut verisimilius scriberet, se ista å Monacho Gron-
lando habere asserit.
Is enim cum supra in narratione quadam de duobus et diver-
sis Islandiæ Episcopis res, personas, tempora, immo et loca valde
15 dissita confuderit, nihil mirum si Monachum Islandum de Gron-
landia referentem Gronlandum vocet et alia quædam novitatis
ergo invertat.
Suntque ibidem fauces.)
De his supra ad caput primum Blefkenij.
20 Præfectus navem quæ hiemaverat.)
Incipit iter Blefkenij Gronlandicum, quod plurima sunt quæ
in dubium vocent.
Annus jam Ch. agebatur 1564., siquidem Martius redierat,
et Blefkenius in Iunio Anni 1563. Hamburgo in Islandiam ad-
2s venerat. Hoc autem ipso Anno 1564. Dn. Gudbrandus Thor-
lacius, ex Academia Hafniensi in patriam redux, navi Regiå
portum Bessastadensem petente vectus est, ibidemque præfeetum
insulæ Paulum Stigotum in Iunio salutavit conventuique anni-
versario ult. Iunij et sequentibus de more gentis celebrato inter-
30 fuit. Cui et se Dithmarus ex itinere Gronlandico reducem inter-
fuisse ait et in summa præfeeti familiaritate, indeque ad Heclam,
præfeeto comites providente, profeetum esse; menses 2. in reditu
decubuisse; interea naves Mercatorias solvisse; et se cum præ-
feeto sequentem Hyemem usque in æstatem Anni 1565* Bessa-
35 stadi commoratum esse. etc. Quæ omnia impossibile est latuisse
Gudbrandum eodem tempore eadem vestigia Bessastadij et in
conventu anniversario ac inde Scalholltiam terentem; nec minus
ipsi præfeeto familiarem (quam se Blefkenius fuisse jactat) ac
68
22*