Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 354
340
ANATOMES
proximum triennium Scalholltiæ agentem, munereque perfunctum
pædagogico. Qui quo pacto omnia å Dithmaro hic allata neget
vera esse, ipsius sit indicio ad lectorem Epistola. Deinde quoque
absurdum esset multos Islandorum ad iter Blefkenij Gronlandi-
cum assumptos patriam istå famå redeuntes non complevisse 3
69 eorumque nonnullos adhuc superstites eorumve liberos apud
nos inveniri totis annis 43. Sed qui potuit Navis Regia Anno
1564. Gudbrandum advehens ex Daniå eodem tempore Blef-
kenium vehere in Gronlandiam? Nec enim ullus unquam pro-
babit istis annis præter unicam Regiam navem Islandiam vidisse, 10
eamque hic nequaquam hiemasse. Adde quod Blefkenianam
vanitatem adhuc manifestius arguit: Præfectum insulæ ea ipsa
hyeme, qua cum ipso in Islandiå vixisse se narrat Dithmarus
(nempe ab anno 1564. in annum 1565.), in Islandiå non fuisse.
Id quod indubie ostendam, ad hoc non solum vivorum testimonio, 15
sed etiam Actis publicis usus.
Tenuerat enim annis aliquot dubia quædam inter Regem et
Islandiæ Episcopos consultatio super casibus nonnullis, qui ante
sublatam Clero jurisdictionem veterem ad ipsorum consistorium
pertinebant. Unde Rex Episcopos ad constitutionem Patris Dn. 20
Christiani Tertij Dan. Norv. etc. Regis et ad Ordinationem
Ecclesiarum Danicarum remisit patente diplomate, Dat. Fri-
(derics)burgi 20. Mart. Anno 1563., et ut hac præeunte pro suå
gente primores populi faciant plebiscitum, mandat.
Consultatur de hac re in Annum sequentem adhibito præ- 25
fecto, qui Anno 1563. Daniam non reviserat. Anno igitur 1564.
ad 30. lun. de casibus istis controversis statutum est publicé;
cujus statuti Regiå autoritate confirmandi gratia idem insulæ
præfectus eå ipså æstate Anni 1564. in Daniam abnavigavit et
apud Reg. Majestatem ineunte vere Anni 1565. voti compos 30
factus est. Dat. confirmationis Lundæ Scanorum 13. April.
Anno prædicto 1565., quåcum præfectus eo ipso anno ad nos
reversus est, nec postea Daniam vidit, Anno 1566. in Islandia
pie defunctus. Quæ, si quis Archiva regni consulat, ita depre-
hendet. Quare me tandem cum homine veritati adeo manifeste 35
vim inferenti actionis nimium piget. Æqué enim verum est Anno
1565. naves nullas mercatorum propter gliscens bellum Suecicum
hue navigasse, ac illud ipsam annotinam ex Dania, quæ præ-
fectum tum advexit, uti dictum est, desideratam esse.