Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 355
BLEFKENIANÆ PARS II
341
Mare Tartaricum, ab alijs sed frustra tentatum.) ?c
Quare, Blefkenij, utilissimi ad tuam professionem axiomatis
oblitus es? Oportere sc. mendacem esse memorem, quo contraria
minus proferat, sed artificiose mentiatur. An tam cito Bremen-
5 sium navigatio per has fauces te autore succedens in Mare Tar-
taricum excidit? Deinde paulo etiam anté dixeras: per has fauces
navigatum esset, quoties sc. per glaciem iicuisset. lam vero illud
iter alijs (ante legationem hane præfeeti Danici, cui tu inter-
fueras) frustrå tentatum affirmas.
10 Vt singula diligenter notarem.)
Fidus, Medius Fidius, et autenticus notarius, cui vel sine ex-
ceptione credendum scilicet.
Promontorium Gronlandiæ.)
O sagacem navitam! promontoria nunquam antea visa mox
15 Gronlandiæ esse agnoscit; å tam paucis hodie agnita. Sed cur non
cursum et plagam cæli, qua eo navigatum est, exposuit Notarius?
Est hoc singula diligenter notare?
Prat præfeetus homo Danus.)
Dignus omnino, quem tu nomine notasses, de te, ut ais,
20 optime meritus, cujus nornen si memoriå, non tamen chartå
excidisse conveniebat.
Mira Heclæ tranquillitas; ecce subito magnus fragor.)
Redit å narratione Gronlandicå ad Philosophiam Heclensem,
ubi primum miratur subitum quendam fragorem, etc. Atqui mos
25 est Magnatum, Dithmare, ut Bombardarum fulmine vel tonitru
venientes aut abeuntes salutari velint. Unde, si tui Heclenses
Manes pari te honore excepturi erant, ne mirére, ex tam remotis
oris salutandi eos gratiå eo delatum. Sed non oportebat vaeuum
comparuisse. Quare inter ipsos convénit, ut propria valetudine
30 ipsis litares; et videsis, ne secundo adveniens animå et corpore
ipsis lites.
Hærebant Lusitani.)
Si unicus in Islandiå reperiatur Lusitanici aucupij hic ex-
cerciti, vel falconum alborum magnå copiå avectorum testis, 71
35 Blefkenius me ad lubitum mendaeij arguito. Falcones autem hic
albi æqué fere rari sunt quam Corvi albi aut Cygni nigri.
Minister Jonas.)
Colophon insignis Operis De Islandiå, ac simul nova hospi-