Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 356
342
ANATOMES BLEFKENIANÆ PARS II
talitatis gratia, de sudario ad ciendas tempestates secundas in-
cantato. Quod sive verum, sive fictum sit, non minorem ipsi
Blefkenio creat infamiam veneficio utenti et nodos istos solventi
quam isti Ionæ nectenti; de quo fuit supra ad cap. 3. Ego autem
sentio Ionam illum simulato incantamento Dithmaro illusisse, ut
libris ipsum emungeret. Sed propter Blefkenij fidem superstitio-
sam effectum secutum, si (inquam, ut alias) verum hic perhibet
scriptor noster; hæc enim Conditionalis dictorum Blefkenij post-
hac individuus sit comes oportet. Totus namque Echinus asper;
Dithmarus in figmenta ubique pronus. Si itaque rem gestam hoc
loco narrat, crediderim ipsi accidisse, quod anui cuidam oculis
captæ, de qua alicubi Dn. Nic. Hemingius, å studioso quodam
simulata arte curatæ. Exaravit Studiosus ille verba quædam
jussitque collo suspensa gestaret anicula neque cuiquam osten-
deret, neve ipsa, quid continerent, sciscitaretur. Morem gessit
multum diuque anus suo medico visumque recepit; progressu
autem temporis interdicti oblita schedam collo gestatam aperiri
et legi curat, ubi scriptum erat. Dæmon eruat tibi oculos et re-
pleat foramina stercoribus.
Atque sic tandem satis magno cum tædio Anatomen absolui-
mus Blefkenianam, prout instituti nostri ratio exigebat. Nec enim
ulterius propter reverentiam spectatoribus habendam progre-
diendum existimavimus in sectione hujus cadaveris, quia putro-
rem contrahere et vermibus scatere incipit. Unde quidem non
Apum examina, ut ex bovini cadaveris cerebro, sperare possis,
sed Vesparum (ut ex equino) et crabronum ac Scarabæorum (ut
ex asini cadavere et cerebello) densa agmina evolantia,
72 Ft æstivis effusum nubibus imbrem,
et aerem corrumpentia metuere debeas; horum siquidem insecto-
rum indolem calumniæ in cerebro enatæ Blefkeniano referunt,
adeo ut si harum veneno infectus aér å quopiam hauriatur, con-
tagij periculo non careat; cui hoc qualicunque antidoto obviam
itum et Lectori consultum voluimus.
5
10
15
20
25
30
Dl XI