Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 357
ANATOMES
BLEF KEN IANÆ LECTORI
73
S.
Quum inspecto nuperrime, Lector, Dithmari Blefk. de Is-
5 landiå libello, tum res, tum rerum ceconomiam, nec non lexes
(ex poétæ præscripto), lepidé scilicet compositas ac velut tes-
serulas pavimento arte atque emblemate vermiculato omnes
interlucentes, æqué ac scriptoris genium et candorem pecullarem
mirarer et juxta suspicerem, illico displcere1 coepi: Quidnam huic
10 tam bello Hlstorico pro Rude, vel Insigniorum loco, Patriæ
nomine ponerem. Neque enim Musarum emeritum militem, ut-
pote ann. 6o egressum (quantum ex ipso colligitur) atque præ-
terea peregre venientem, vel non hospitio excipere, vel indona-
tum dimittere in veterem Islandorum hospitalitatem cadit.
15 Itaque hac illac circumspicienti mox é sacris Ægyptiorum litte-
ris ultro se obtulit Simia; qua Blefkenium ob summam utrinque
Ingenij et morum analogiam donandum existimavimus. Ac licet
plura sint cognata Simiæ hieroglyphica (ut Musca, Asinus, Canis,
Scylla etc.), tamen ipsum Simia fere contentum esse jubemus;
20 ne ob insigniorum varietatem cristas forte, ut est hominum in-
genium, altiores tollat.
Et de Simia quidem quid sim præcipué allaturus, si quis
roget, eum ad Mythologias Poeticas remitto, adque ipsa tam
Philosophorum quam poétarum Adyta ablego. Cur videlicet olim:
25 Ille Deum genitor, fraudem et perjuria quondam
Cercopum exosus gentisque admissa dolosæ,
In deforme viros animal mutawit, vt ijdem
Dissimiles homini possint similesque videri?
1 despicere ed. I.