Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 358
344
ANATOMES
Animadvertat etiam, cur Æschinem Demosthenes Tragicam
appellet Simiam? Qualis autem Civis fuit Æschines Demostheni,
talis nobis Historicus Blefkenius.
Expendat denique, qua causa Plato Thersitem Simiam vocet?
eumque dicat in simiam versum hominum facta specietenus imi-
tari. Annon quoque alius scriptor eundem Thersitem pithicomor-
phon (quasi simiformem) nuncupat?
Ne vero per singula ire cogar, vel minutulis inhærere, pro-
lixåve morum ac Naturæ utriusque, Blefkenij nempe et ipsius
simiæ, parallela instituere, rem paucis absolvam, atque unicum
ex multis, par utrobique ornamentum, velut exempli gratiå pro-
ponam; quod Impudentia dicitur, sat fæcunda aliorum vitiorum
mater et matrix.
Etenim Simia partibus eis (autorum verba recitabo), quas
verecundia occultari jubet, depilatis natibusque turpiter denuda-
tis improbum exhibet spectaculum frequenti quantumlibet specta-
torum theatro, satis cum impudentia etc. Hæc super Simia scrip-
tores inter alia; nec secus multo noster se gerit Blefkenius. Qui
foetum turpissimum enixus, nempe scriptum illud suum de Is-
landia, adeo tamen (idque simiarum instar quibus sui pulli
pulcherrimi, cujus affectus indicio simiolos nates denudatas
habere Jupiter olim simiæ respondebat) ipsum perdité amavit,
ut Illust. Bataviæ Ordinibus omnino dignum judicaret. Nec enim
dedicatio muneris minus digni ullam deprecationem håbet.
Quamvis autem superiora hujus pulli vel fætus Blefkeniani
humanam quodammodo faciem repræsentent, dico: quamvis li-
belli initia meram pietatem, immo et eruditionem spirent, tamen
partes inferiøres indolem, genium, crasin et complexionem prolis
Blefkenianæ produnt: quippe Mendaciorum, Convitiorum et
Calumniarum sanie cor(r)uptam. Cujus fætorem, ut primum
exhalabat, Horatianum illud exclamabam:
Quorsum hæc tam putida tendunt?
Adeo Blefkeniana hæc Simia finem putidum håbet et poste-
riora satis obscæna; quæ non minus quam caput ipsum dolosum
illustr. Hollandiæ et Vestfrisiæ Ordinibus offerre et obvertere
haud erubuit.
Vetustis Cantoribus usitatum fuit illud: In fine videtur cujus
toni, etc., quod hue non inepté accommodamus. Nam si res å suo
5
10
15
20
25
30
35