Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 359
BLEFKENIANÆ LECTORI
345
fine æstimari et ponderari debent, apparet profecto, fuco et
ramento pietatis capiti absterso, idem fore de totå compagine
Blefkeniani partus judicium.
Nec vero solum erga Holland. Ordines hæc se prodit in
s nostro illo Historico Impudentia (quamvis hk maximé et summo
cum ipsius periculo), sed et erga alios Lectores quosvis. Impu-
dentissimum namque est alios ita ex suo æstimare ingenio, aut
nullius naris, aut obtusi sensus, vel palati insensati, ut quidnam
sub hoc pietatis fucato strepitu lateat, non deprehendant. Mugilis
10 hane naturam ferunt, ut in metu abscondito capite totum se oc-
cultari credat, de reliquo corpore nihil sollicitus. Sic Blefkenius,
quia in utråque præfatiunculå Dei Opificis Sapientiam, Bonita-
tem, Potentiam aliquoties labiotenus personare novit, de reliquo
opusculo nihil fuit sollicitus, licet interea insontem nationem
15 sannis proscindat, calumniis deformet et contemptui habeat. Hoc
nempe illi est Dei Opificis Sapientiam, Bonitatem, Potentiam
deprædicare. Et dum id cordatis Lectoribus persuadere se putat,
fit ipså Impudentia impudentior. Utinam vero bonus Blefkenius
illud Psal. 50. sæpius relegisset. Impio dixit Deus: Quare tu
20 enarras statuta mea et assumis testamentum meum in os tuum?
Tu verd odis ti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum,
etc. Os tuum abundabat malitid et lingua tua> concinnabat dolos.
Sedens adversus fratrem tuum loquebare et filium matris tuæ
calumniabare. Hæc feeisti et taeui. Numquid existimasti me
25 similem esse tibif Arguam te et statuam ante oculos tuos, etc.
Hæc, inquam, utinam meditatus esset Islandiæ ille Historicus,
et minus ad probra innocentium animo perverso indulsisset.
lam vero illud inverecundiæ minus non håbet, quod Senem, 76
quod Seniorem, quem ætas, quem officium Veritatis et Gravita-
30 tis admonebant, non puduerit post Ann. ætatis 60. futilitates et
calumnias publicando canos suos et dignitatem commaculare,
quum tamen Plautinum illum, nullå nostrå religione imbutum,
sola ætas provectior ad verecundiam adegerit. Hoc me ætatis
syeophantari pudet, ait in Trinummo. Et ut Senem Terentianum
35 illudAmare, itanostrumhuncSenem (nedumSeniorem) hoc 1Men-
tiri et Syeophantari merito dedecebat. Sed quid verbis opus est?
1 Om. ed. 11.