Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 367
BLEFKENIANÆ EPIGRAMMATA
353
Dum coluit stolidi stultus commercia vulgi,
Res similes gaudens associare1 Sibi.
Nullus ubi solet esse pudor, reverentia nulla,
Sed cum Spurcitie vita inhonesta nimis,
5 Hine hausit scelerum magnum sitibundus acervum,
Quem fovit gremio ter tria lustra suo.
Unde malus tandem fætus succrevit in auras,
Vera sed informis, turpis imago patris.
Dedicat hunc audax Dominis illustribus, ut sic
10 Præsidio illorum tutior ire queat.
O Valida atque diu memoranda audacia! quis te
Rexit, perfrictæ, die mihi, frontis homo?
Non pudet in medio mendacia tanta referre?
Nec gentem immeritam commaculare times?
is Vix credo monstrum reperiri tetrius usquam,
Sive adeant Austrum, sive Aquilona petant.
Grande scelus nugis mulcere Heroibus aures,
Rumores falsos spargere grande scelus.
Maximum at innoeuos Spurcis fædare loquelis,
20 Alterius famam lædere crimen atrox.
Quod quia Diebkenius fedt, nugator iniquus,
Illius est verbis non adhibenda fides.
Ergo boni caveant sibi contrectare libellum
Famosum, cujus dicitur esse parens.
25 Nam quæ de Islandis recitat conficta probantur
Plurima; si vellem dicere euneta, licet.
Quid Scurras inter commissum viderit ipse,
Describat fædus, publica scorta, liber.
Non genus hoc hominum curamus: pingat id Author
30 Dithmar, namque illi competit iste labor.
Prædita, crede mihi, varijs Islandia donis,
Impertivit ei munera magna Deus.
Terra viros nutrit multis virtutibus auctos
Corporis, ornatos ingenijque bonis.
35 Cum quibus insulsus Dithmar collatus ut umbra
Noctis ad ætherei lumina Solis erit.
1 assiociare ed. II.
23 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, X