Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Page 62
52
Incipit epistola Alexandri Regis1 ad Aristotilem
preceptorem2 suum de mirabilibus3 Indie.
(l) Semper tui memor etiam inter dubia bellorumque nostro rum
pericula fui, carissime preceptor, et post matrem meam sororesque
meas accepdssime. Et quoniam deditum te philosophie noveram,
scribendum tibi de regionibus Indie ac de statu celi innumerisque
serpentium et hominum ferarumque generibus existimavi, ut aliquid
per novarum rerum cognitionem studio tuo et ingenio possit accede-
re. (2) Quamvis1 in te consummata sit2 prudentia, nullumque
adiutorium expostulet ratio doctrine, in hiis que et tuo seculo ac
futuris3 temporibus conveniant, tamen ut mea gesta4 cognosceres que
diligis, et ne quid inusitatum haberes, ea que in India vidi coacervata
per summos labores ac pericula Macedonum scribenda tibi putavi.
Sunt etenim memorie digna singula, ac multis modis preter modum
referenda, que ipse coram positus inspexi, et nullo modo potuissem
credere cuiquam esse tot prodigia, nisi subiecta oculis meis5 ipse prius
cuncta ponderavissem. {3) Mirandum est terra quantum aut bona-
rum rerum pariat, aut malarum conceptrix existat et pariens1 publica
ferarum2 ac fructuum metallorumque3 animaliumque genera diversa
in se protulerit. Que si omnia liceat intueri homini, vix subiecta tot
varietatibus rerum ipsa crediderim nomina. Sed ego de hiis que
primum cognovi, eloquar, daturus operam, ne aut fabule aut turpi
mendacio dignus efficiar. (4) Etiam naturam1 animi2 mei cum fueris
intuitus, non ignoras, preceptor, me solere terminum equitatis custo-
dire, et parcius omnia loqui quam gesta sint3. Et nunc spero cognoscis
nichil me tanquam captantem iactantemque gloriam familie4 nostre
asserere, que udnam minus fuissent laboriosa nobis, ne tot rebus
experimenta necesse esset cognoscere. <(5) Ago gradas Macedonum
Overskriften, 1: magni Tr. 2: magistrum Tr. 3: situ Tr
2, 1: quamvis-sætningen er i SI og Tr opfattet som hørende til det forudgående, snarere end til
det følgende (tamen...). 2: sit foran consummata Tr, om. cett. 3: ac futuris Tr,
et affuturis SI. 4: om. SI. 5: subiecta... SI, m. o. s. Tr.
3, 1: parens eller pariens (utydeligt) SI. 2: (igurarurn vel ferarum Tr. 3: metal-
lorum quoque SI.
4, 1: natura 5/. 2: dl SI. 3: sunt7r. 4: familie nostre vel miliue Tr, militie
cett.