Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Side 64
54
iuvenum1 virtuti et invicto exercitui nostro, quia in ea patientia perse-
veraverunt, ut rex regum appellarer. Quo te meo titulo letari, carissi-
me preceptor, si dubito, delinquo2, et a mea tuaque aberro pietate, nisi
tibi aut Olimpiadi matri sororibusque meis de singulis regni mei
commodis scribam, que tibi et illis communia esse arbitror. Idque3
nisi feceris, parum de nobis simpliciter videberis iudicare.
(6) Prioribus literis significaveram tibi de solis et lune eclipsi et de
constantia siderum aerisque indiciis, que omnia non sine magna1 cura
ordinata tibi transmisi. Et ad has novas nunc inplicaturus historias2,
omnia cartis commendabo, que cum relegeris3, scito esse talia que4
curam Alexandri tui complecti decuerant. {7) Mense Maio rege Per-
sarum Dario apud Gangem fluvium superato, accepta in deditionem
omni eius regione1, ordinarios prepositosque nostros preposuimus
orientis provinciis multis opibus rebusque ditati. Quod quidem priori
epistola significaveram tibi2, et nunc ne sim scribendi multiplex,
priora facta iam quasi precognita pretereo. (8) Mense Iulio deficien-
te, in India Phasiacem pervenimus, ubi mira celeritate Poro rege
devicto, potiti ingentibus divitiis, regia gaza repleti sumus. Quoddam
me movet1 quod memorabile2 fuit, et equum est visum describere3 de
innumerabili4 exercitu eius, in quo fuere precipue preter peditum
copiam .xvii. milia equitum et octingente quadrige, omnes falcate
erant. Victo igitur Poro et exercitu eius partim disperso, captisque
elefands quadringends, qui superpositas cum armads iaculatoribus
.xl. numero gestaverunt turres, ipsam urbem regiam Pori domumque
armis invasimus. (9) In qua columpnas aureas solidasque ingenti
crassitudine atque aldtudine cum suis capitellis ad modum .cccc.1
numeravimus. Auratosque parietes lamminarum digitalium crassitu-
dine vidi, quas cum estimare vellem, aliquibus2 lods intercidi iussi3.
Vineam quoque solidam auro argentoque sarmentoque paramento4
inter columpnas pendentem miratus sum, in qua folia aurea racemi-
5, 1: iuvenis SI. 2: de longinquo SI. 3: Id SI.
6, 1: magna efter cura SI. 2: novas... Tr, voces impiicaturas istoriis SI. 3: le-
gens Tr. 4: qui SI.
7, 1: regno (men accepta,) Tr, regione SI cett. 2: tibi foran priori Tr.
8, 1: movit Tr. 2: memoriale SI. 3: describendi SI. 4: innumerabi SI.
9, 1: .cccc.-tis5/ (-tis fejl for -tas,). 2: in aliquibus SI. 3: intercidi iussi Tr,
intercidere (rettet fra inciderej SI. 4: se indl. kap. 7.3.