Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Side 68
58
dantes favorem, efficere pergebant, ut nos in1 inexistimabilia serpen-
tium et rabida2 ferarum beluarumque genera ignaros regionum
inducerent. Quod illos cogitasse, ex ipsis patebat experimentis. Tune
ergo cernens ex mea parte id accidisse, quia utilia spreveram amico-
rum consilia, pariter et Caspiorum3 hominum, qui predixerant mihi,
ne ita vincere fesdnarem, ut mihi nullo dolo interveniente adimenda
esset victoria, (l3a) imperavi militibus meis omnibus, ut armis indu-
u agmen sequerentur. Preterea eum auri ex rapina margaritarumque
non p arv am predam secum veherent, timendum esse1, ne occulto
hostes sua ablaturi victoribus insidiarentur. Et sane miles ita locupleta-
tus erat, ut vix ferre auri pondus posset2. Accedebat quoque armorum
non parva gravitas, quia omnia ego aureis incluseram3 lamminis. Ita
totum agmen veluti sidere aut fulgore clarum radiantibus auro
insignibus sequebatur eum signis et vexillis. Eratque4 inter varietates
spectaculum in conspiciendo talem exercitum5, quia ornatu pariter ac
viribus in gentes6 ceteras eminebat. Ego certe respiciens felicitatem
meam insigni numero iuventutis, inmenso afficiebar gaudio. (l4)
Sed ut aliquid plerumque in secundis rebus fortuna obstrepit1, accidit
nobis sid laborare. Quam eum vix susdneremus, miles Zephirus
inventam mihi in lapide concavo aquam galea ipse sidens pertulit,
quia anime mee magis quam sue vite consulebat. Quam ego convoca-
to2 exercitu palam effudi, ne me bibente magis siure miles inciperet.
Collaudataque Zephiri erga me benivolentia, dignis eum muneribus
ornavi3. Que res eum animequiorem fecisset exercitum, ceptum iter
institui. <(l5) Nec longe mihi in desertis locis flumen apparuit, cuius
15, 1: in er både i SI og i Tr tilføjet over linjen foran inexistimabilia finestimabili med tilføjet
a, Tr), som er fejl for in exitiabilia cett. 2: rapida Tr. 3: casphiorum SI.
13a, 1: timendum esse Tr, dixi (tilføjet over linjen) t. esse SI, t. esset cett. 2: potuisset
SI. 3: inconcluseram SI. 4: Erat SI. 5: in... SI, inconspiciendo tali
exercitu Tr. 6: in gentes rettet her fra ingentes SI Tr, inter gentes cett.
14, 1: obtrepit SI. 2: vocato SI. 3: honoravi Tr.