Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Side 72
62
(i9) Ripam igitur fluminis sequentes hora diei .viii.va ad opidum
pervenimus, quod in medio ampne in insula ex hiis arundinibus, quas
paulo ante descripsimus, erat edificatum. Ibi paucos Indorum semi-
nudos notavimus homines. Qui visis nobis intra tectorum suorum
culmina continuo delituerunt. Quorum ego presendam desiderans, ut
dulcem nobis ignaris aquam demonstrarent, apparente nullo paucas
in civitatem iaci sagittas imperavi, ut si voluntate sua nollent proce-
dere, metu belli coacti exhiberentur. Tanto magis cunctis propter
umorem abdids, et apparente diu nemine, ducentos milites ex
Macedonibus levibus armis misi per ampnem nataturos. (20)
Iamque quartam partern fluminis enataverant, cum horrida res visu
subito a nobis conspecta est: maiores elefantorum corporibus ipotami
inter profundos aquarum emersi apparuerunt gurgites, raptosque in
vorticem crudeli pena viros flendbus nobis assumpserunt. Iratus tum
ego ducibus qui nos in insidias deduxerant, iubeo ex eis ,c.l. in flumen
mitti. Quibus propulsis natandbusque invicti rursum ipotami dignos
iusta pena affecere. Sed maior decemplicato numerus bestiarum
quam prius affuit, ad spem subinde contingentis cibi. Ubi cum
apparerent, veluti formicis flumen effervere visum est. Et ne aliqua
cum aquarum prodigiis noctu bella gereremus, iussi tubicines ad iter
milites hortari. Quid enim in tali loco sitientibus manere proderat?
{21) Igitur cum ab hora diei decima ad horam undecimam venisse-
mus, vidimus homines per medium ampnem factis ex arundinibus
istis1 rotundis in portum pretervehi naviculis. Quos cum dulces aquas2
percunctaremur sua lingua3 ubi possent inveniri, responderunt in-
gens4 stagnum dulcissime aque inventuros, quo et ipsi nos itinerum
duces .1. stadiis erant deducturi. Et quoniam fato nobis contigit tot
instantia perpeti mala, nocte tota ambulavimus, siti et onere armorum
confecti. Quibus necessitatibus illa quoque adiciebantur incommoda,
quod tota nocte incursantibus leonibus, ursis ac5 tigribus, pardis ac
lincibus pariter6 resistebamus. Que genera ferarum promiscua nobis
in silvis occurrebant. (22) Tandem ad horam circiter nonam postero
21, 1: arundinibus istis SI Tr og flere andre håndskrifter, arundine andre. 2: aque
SI. 3: sua lingua underprikket her og gentaget i marg. ved responderunt SI. 4: in-
gens nos cett. 5: ac Tr cett., et kort ord slettet og i stedet skrevet suibus SI. 6:
om. SI.