Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Blaðsíða 74
64
die cum iam siti deficeremus, ad predictum nobis stagnum per-
venimus, quod erat coronatum vetustissima habundantique silva,
mille tamen1 passus patens. Tune ego dulci aqua potata, gaudens et
alacer, iumenta et pecora cum exercitu refeei. Mox cum lassa quadru-
pedia et militem refeeissem, mea castra in longum stadia .xxv.
totidemque eque in latum collocari metatoribus iussi. Quibus celeriter
erectis, iubeo iam cedi nemus, ut facilior aquatoribus2 accessus esset
ad stagnum, quod unieum erat in illis regionibus. Igitur inter ipsa
tentoria aggregabantur iumenta, et elefantes in media castrorum parte
collocabantur, ut aptius contineri possent, siquis nocturnus casus
oriretur, aut pavor tumultusque novus cum mille .d.d extrinsecus
essent ignes accensi, sufficiente in quantum vellemus silva. {23)
Hora deinde undecima testante bueeina cibum et ipse cepi et militibus
ut caperent imperavi, accensis lampadibus aureis ad modum duobus1
milibus. Cum ad primos lune radiantis ortus, subito erectis cauda-
rum2 aculeis a pascualibus3 Indicis4 scorpiones solitam petentes
aquationem, ad castra innumeri confluxere. Utrum tumultu nostro
accid, an siti, incertum erat, sed ad nocendum prompdssima sunt pro-
digia. {24) Insecuta est statim immensa vis cerastum humidorum-
que1 serpendum variis distineta coloribus. Nam quidam eorum
rubentibus squamis erant, quidam nigri et candidi coloris, quidam
auri fulgori consimiles inspiciebantur. Sibilabat tota regio, et stridores
eorum non parvum nobis inferebant metum2. Sed frontem castrorum
densaveram clipeis, et in manibus longas habebamus hastas, quarum
acutissimis spiculis malas pestes configebamus, et ignibus piures
aliquando cremabamus. Que res nos fere duas horas in eo opere
sollicitos tenuit. Potata aqua minores abire ceperunt3 serpentes,
maiores vero cum ingenti nostro gaudio latebras petierunt. (25)
22, 1: tantum Tr. 2: equatoribus SI.
23, 1: duabus (og milibus rettet fra militibus) SI. 2: candelabrum SI. 3: p. =
paseuis. 4: indiciis SI.
24, 1: humidarumque Tr. 2: metum Trcett., ti morem SI. 3: abire ceperunt SI,
abiere Tr.