Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Blaðsíða 80
70
Porus collecto exercitu consederat1 paratus magis deditionem suam
quam prelia commissurus. Nam et commeatus nobis palam non ut
hostis sed ut amicus dedit potestatem, cupidusque me noscere, et2
milites meos subinde commeantes interrogat ubi essem quidve3
agerem. Qui4 cum incerta responderent, ipse auditis eius interrogauo-
nibus - omnia enim mihi ut magno regi Macedones5 referebant -
sumpto habitu militari, depositoque meo solito cultu, perveni in
castellum quasi carnis aut vini usum empturus. Casuque Porus,
sciscitans6 me, interrogat7 quid faceret Alexander, aut cuius esset
etatis. (34) Quem deludens ego mendacio temporis: »Tanquam
homo senior,« inquam, »rex1 noster est in tabemaculo suo, accenso
igni se calefaciens.« Tune ille alacer, quia cum decrepito sene esset
prelium commissurus cum esset ipse iuvenis, elatus tumore: »Cur
ergo,« inquit, »non respicit etatem suam2?« Respondi3 en uno id pro-
posito ignorare me4 quod esset Alexandri consilium, cum essem
gregarius ex Macedonio miles exercitu. Tradidit autem mihi minis
pientun epistolam, quam si regi Alexandra darem, pollicitus est
premium. Cui5 subridens dixi futurum in proximo ut in manus
Alexandri perveniret. Reversus protinus in castra, antequam illam
legerem, et postquam legi epistolam, magno risu sum dissolutus.
Cuius tibi matrique mee ac6 sororibus meis, ut superbiam et temerita-
tem barbari indignatam mirareris, exemplar misi: (34a) »Rex Indie
Porus Alexandra. Miratur prudentia nostra, quod Persida calcata
Porum Alexander, iuvenem senex, et regnum Indie omnibus dividis
opulentum, armis munitum, nimis populosum, inter alia mundi
regna nominatissimum, tam parva manu pertinaci temeritate aggredi
ausus sis. Sed nec Darium nobis nec Persos1 Indis ulla ratione
equiperandos credideris. Et quoniam de milidbus tuis bellorum peri-
culis innumeros amisisti, data a nobis licentia revertendi, aut residuis
qui tecum sunt et maxime etau tue parcas, que vix sufficit tibi si
Macedoniam redire disponas, aut deditionem tuam nobis offeras, ne
capitis tui dampnum ineurras.« (35) Mox contuli cum Indis ma-
33, 1: s ederat SI. 2: et 5/ Tr, om. cett. 3: vel quid Tr. 4: Que SI. 5: ut... Tr,
Macedones regii SI. 6: siscitans SI. 7: sål. SI og (ved rettelse fra -vit) Tr,
interrogavit (el. -bat) cett.
34, 1: rex SI Tr, dux cett. 2: suam foran etatem SI. 3: Responderi SI. 4: om.
SI. 5: Cui Cui (ved linjeskift) SI. 6: om. SI.
34a, 1: Persas Tr.