Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Side 82
72
num, superatisque hiis ut volebam, erepta armis Poro regna restitui.
Qui, ut ei honor superato datus esset, thesauros suos mihi manifesta-
vit, quos ipse ignorabam. Ex quibus me et comites meos et universum
ditavit exercitum, factusque est amicus ex hoste Macedonibus. (35a)
Post hec me ad Herculis Liberique trophea deduxit. In orientis autem
ultimis oris aurea utrique simulachra constituerat. Que an solida
essent scire cupiens, perforari iussi, et cum solida cognovissem, simili
metallo replevi, Liberumque et Herculem victimis placavi. (36)
Ultra deinde processuri, quod1 memorabile cerneremus, nichil preter
desertos in oceano campos silvasque ac montes inhabitabiles supere-
rat, in quibus elefantes et serpentes dicebantur manere. Pergebam
tamen ad mare, et si possem orbem terrarum navigando circuire
temptabam. Quem quoniam tenebrosum paludosumque2 loci incole
affirmabant, et Herculis ac Liberi ultra neminem ausum accedere,
prestantissimorum deorum, tanto maiorem me ipsis videri volebam
quod patientia immortalium et sacra preterirem vestigia. Quibus
collaudaus honoratisque sinistram partern Indie scrutari institui,
nequid mihi in ignotis subtraheretur locis, Poro non detrahente,
nequa abdita tegere videretur regni sui bona. (37) Palus erat sicca, et
cannis1 habundans, per quam dum transitum temptaremus, belua
novi generis prosiluit, serrato tergo, alterum caput leene habens
simile, ipotamo pectora, crocodrilli2 gerens alterum simillimum, duris
munitum dentibus, quod caput leene duos repentino milites occidit
ictu. Nos vero ferreis besdam3 malleis comminuimus, quia hastis non
valebamus illam transfigere, ammirantes satis novitatem crudelissime
belue. (38) Deinde pervenimus ad silvas Indorum ultimas, ubi
36, 1: siquid Tr. 2: paludosumque SI Tr, vadosumque cett.
37, 1: cannis SI Tr, canna (el. coenoj cett. 2: cocodrilli Tr. 3: bestiam efter
malleis Tr, om. cett.