Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Blaðsíða 90
80
cerem negotium. (48) Ex quo factus letior, »Dicite,« inquam, »duo
senes,« humilitatis lege demulcens eos, »quid sit istud quod mihi tam
illustre et tam magnificum pollicemini!« Tune unus exhilaratus blanda
voce mea, »Videbis,« inquit, »quieunque es, o rex, duas solis et lune
arbores, Indice et Grece loquentes, quarum una virile robor est solis,
altera femineum est lune, et ab hiis que tibi instent1 bona aut mala
nosse poteris.« (49) Audita itaque1 tam ineredibili re, illudi me a
barbaris senibus estimans, pena eos impingi et aliqua contumelia iussi
notari illos, dicens: »Itane eo mea maiestas2 pervenit ab occidente
usque ad3 orientem, ut a senibus barbaris ac decrepitis illudi posse
videar?« Qui iurabant se nihil falsi in hoc protulisse, et quod modo
vera dicerent, aparituros4 se brevi5 id non esse vanum. Orantibus
itaque6 amicis comidbusque meis ne tante rei experimento fraudaren-
tur, .xxx. milia mecum equitatus traxi, remissis in Phasiacem copiis
eum quibusdam prefeetis exercituque et eunetis elefantis, et rege Poro
atque inpedimentis omnibus. (50) Mox ergo leeto robore iuventu-
tis, admirabilia1 visuri spectacula ducentibus Indorum senibus pro-
feeti sumus, qui nos, ut dixerant2, per inania et ingentia3 plerumque
aquarum per aliquot serpendum ferarumque loca deduxerunt in pro-
ximam edem oraculi. De feris quidem et serpentibus, quia4 innumere
erant et Indica5 lingua vocitate, scribendum non putavi. (5l) Cum
appropinquaremus ad regionem a nobis petitam, vidimus feminas
virosque aliquos pantherarum tigridumque pellibus contectos, a
quibus cum quereremus quinam hominum essent, Indos se sua
lingua esse dicebant. Locus autem erat thure et opobalsamo habun-
dans1, que plurima ramis eorum innascebantur nemorum, et vesci
incole eius regionis consveverant. (52) Sed cum sacrarium nobis
predictum et multis incognitum incessissemus pedum amplius .x.
statura altior, nigro corpore, dentibus caninis, antistes oraculi appa-
48, 1: instant Tr.
49, 1: igitur Tr. 2: om. SI, ma-gestas (ved linjeskift) Tr. 3: in Tr. 4: aperturos
SI. 5: in brevi Tr. 6: Orantibus itaque SI, Orantibusque Tr.
50, 1: ad mirabilia SI Tr. 2: dixerunt Tr. 3: sål. SI Tr, egentia cett. 4: que
SI. 5: india SI. .
51, 1: habundabat SI. Efter habundans læser Tr: neenon et obtimo balsamo; foran
habundabat læser SI: immenso optimoque balsamo; se indl. kap. 7.3.