Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Qupperneq 92
82
ruit, perforatis auribus, ex quibus uniones dependebant anulique, et
erat pellibus saphirinis1 vestitus, ex ignote gentis parte delatis, que
cum pauperrime victat2, ditissime vestitur. Predictus antistes cum me
ex more rituque suo salutaret, interrogaretque3 quid4 venissem ego,
dixi me cupientem inspicere sacras arbores solis et lune. (53) Tum
barbarus: »Si acoitu puerili,« inquit, »et1 femineo contactu vacas, licet2
intrare divinum locum.« Secutisque me amids et commilitonibus
meis circiter .ccc.tis ponere anulos et vestes cunctas cum calciamentis
imperavit. Parui per omnia homini, ut parerem deitati. (54) .xi.a diei
hora erat. Expectabat sacerdos solis occasum. Nam noctis primo
tempore lune arbor respondebat, solis vero primos iubaris ad ortus
loqui videbatur, ut ille affirmabat. Que res plus mihi mendacio quam
veritati similis sperabatur. (55) Igitur totum perambulare nemus
incipio, quod intra parietem non1 magno edificatum erat opere. Video
opobalsamum cum optimo odore omnibus arborum ramis habun-
dantissime manare. Cuius odore captus, clibulas2 vellebam de cortici-
bus, et idem comites mei faciebant. In media autem parte luci sacre3
ille arbores simillime cipressis ex genere frondium stabant; hee
altitudinis .c. pedum erant, quas belbrionas Indi vocant. (56) Quas
cum mirarer, diceremque frequentibus imbribus in tantum crevisse,
sacerdos affirmabat numquam in eis locis pluviam aut rorem acci-
disse, neque feram neque avem aut1 ullum serpentem2. Terminos a
Indorum maioribus consecratos antiquitus3 soli et lune, asserebat.
Idemque ferebat, sicut postea evidenter agnovimus, quod in eclipsi
solis et lune uberrimis lacrimis sacre arbores commoveantur, de
numinum suorum statu timentes. Et cum sacrificare instituerem, et
victimas immolare, prohibitus sum a sacerdote, quia negabat in eo
sacrario ignem4 uri licere aut ullum5 animal interfici. Precepit autem ut
volutus truncis arborum oscula darem, oraremque solem et lunam, ut
veridica mihi6 darent responsa. (57) Quod ego cum facturus essem,
52, 1: ferinis et saphirinis Tr. 2: vivat Tr. 3: et interrogaret Tr. 4: ad (tilf. over
linjen) quid SI.
53, 1: et ir, et kort ord udvisket i SI. 2: tune licet SI.
55, 1: cum SI. 2: »formå vulgaris pro glebulas« (Boer, s. 82). 3: om. SI.
56, 1: neque Tr. 2: serpentium SI, vermem neque serpentem Tr. 3: Termi-
nos... SI, Illas autem arbores ab antiquis Indorum maioribus consecratas
Tr. 4: ignem aut thus Tr. 5: om. SI. 6: mihi efter darent SI.