Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Side 96
86
(62) Tum lacrimas fudi, amicique mei circumstantes flebant, nul-
lumque ab hiis dolum aut scelus surrecturum existimavi, sed pro mea
salute rnori paratos, neque aliquem de fidelissimis mihi consulibus
cavendum esse, sicut premonebat oraculum. Deinde facto discessu,
cum iam ad epulas reverteremus, ego animo eger ad requiem vado1;
rogantibus amids ne me anxietate et ieiunio deficerem2, paululum
cibi contra animi mei voluntatem accipere cepi, meque, ut presto
essem ad primum solis ortum, in sacrario collocavi3. (63) Postera die
ex magnitudine solis expergefactus diluculo, amicos etiam semisopo-
res sompno excitavi. Sed adhuc ipse quoque sacerdos velatus pellibus
ferinis quiescebat, positaque ante eum in tabula hebenina1 ingentia
libamina turis fuerant, que illi ex precedente cena superfuerant, et erat
culter eburneus. (64) Nam ere, ferro, et plumbo et argento egent
Indi, auro autem habundant, opobalsamo et thure vescuntur, caden-
temque rivo puram ex vicino monte potant aquam homines accuban-
tes, et quiescentes sine ullis cervicalibus stratoque tantum pellibus
ferarum utuntur1. Hoc amictu contenti, vivunt annis fere .ccc.tis2.
(65) Excitato sacerdote, lucum intravi tertio consulturus, cum
eadem sacratissima mihi solis arbor esset dictura. Cuius mortern
manu percussoris habebam cavendam interrogans, arbor Grece dixit:
»Si mortis tue insidiatorem proderem tibi, sublato eo facile instantia
fata mutabis1. O mihi quoque tres soro res irascuntur, quod veridico
oraculo earum impensa impedierim, Cloto scilicet, Lachesis, Atropos.
(66) Igitur post annum et menses octo Babilonie morieris, non ferro
quod suspicaris, sed veneno. Mater tua turpissime miserandoque
exitu insepulta iacebit in via, preda avium ferarumque. Sorores tue
felices erunt fato diu. Tu, etiam si breve superest1 tempus, dominus
tamen orbis terrarum eris. Nunc modo cave ne nos ulterius2 scisciteris.
Deinde3 excede terminos luci nostri, et ad Fasiacem et ad Porum
revertere4.« Sed et sacerdos ammonuit ut pareremus5, dicens fletu et
ululatu nostro sacras nos6 arbores offendisse. (67) Tune ego contio-
62, 1: om. SI, i stedet er tendebam set tilf. over linjen. 2: om. SI, i stedet er cruciarem tilf.
' over linjen. 3: meque... om. SI.
63, 1: om. SI.
64, 1: utuntur tuf. over linjen foran pellibus Tr. 2: actis SI.
65, 1: i. f. m. Tr, instantiam mutares Si.
66, 1: superes SI. 2: om. SI. 3: unde Tr. 4: reverte 5/. 5: pararemus SI,
abiremus Tr, pareremus andre hss. 6: nos foran sacras Tr, om. cett.