Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1991, Blaðsíða 102
92
fusis post terga capillis. (75) In eodem Gange1 flumine erant valde
mirabilia portenta, de quibus, ne tibi fabulosus videar, scribendum
non putavi, nisi quod apud flumen Boreum Subsolanus2 et Eufrates et
Nothi vend spiracula exeunt. Cuius fluminis ripe altera ab altera
conspicue non sunt, propter aquarum latitudinem3. (76)1 Inde ad
castellum quod Indi incolunt pervenimus, ubi monita a senibus
opdmis accepimus, qui nos recto itinere per Casphias portas ad Porum
in Fasiacem deducebant. (77) Nos audids hiis semper dolum
suspicantes, flatus Euri secuti, incidimus inter ariednas feras, de
quarum capitibus velut gladii a vertice acud serrataque imminebant
ossa, que more arietino in adversos incurrunt homines, ut tune invicte
fere plurimorum militum clipeos comu suo transverberabant. E
quibus ego occisis ad modum .viii. milibus .cccc.l., sic ad Porum
exercitus meus cum summo tandem labore ac periculo metuque
militum pervenit. (78) Ibique legato meo precepi, quem in Perside
preposueram, nomine Aldonem1, ut in foro prepararentur diciones
Persarum et Babiloniorum2, pilasque solidas aureas duas pedum .xxv.
faceret, et in hiis omnia acta mea scriberet, faceretque3 in ultima India
ultra Liberi et Herculis trophea, quorum .c. pedum erant quedam, et
ego .v. mea eque aurea eis aldora denis pedibus statui4 imperavi
queque miracula futura essent. Carissime preceptor, posteris seculis
non parva ammiratione novum perpetuumque virtutis statuimus
monimentum, ut immortalis perpetuaque de nobis5 memoria, et6
animi mei7 operam et industriam, optime Aristodles, ponderares
(78a) per1 hec mea magna que ubi scripsi; et sic per terram
inhabitabilem Babiloniam intendebam, quia fata vocabant. Qua
morte autem et quibus meorum insidiis, sicut oracula predixerant,
humanis rebus excesserim, posteritatis historie relinquo.
75, 1: om. SI. 2: subsolamius ventus Tr. 3: altitudinem SI.
76, 1: Tr tilføjer (jfr. indl. kap. 7.1 og 7.3): Inde pervenimus ad Seres, que gens iustissima
omnium gentium esse perhibetur, ubi nec homicidium nec adulterium nec
ebrietas committi debet nec committitur. Pane tantummodo et oleribus et aqua
vescitur. Qui nos optimis commeatibus suscipiunt. Inde ad castellum...
78, 1: nomine Aldonem om. SI. 2: ut... 5/, ut principes Pori Persarum ac Babilonio-
rum in foro prepararentur diciones earumdem regionum Tr, jfr.indl. kap.
7.3. 3: herefter tilf. SI i marg.: illas. 4: statu SI. 5: herefter tilf. SI over linjen:
sit 6: herefter tilf. SI over linjen: ut. 7: mei skrevet to gange i SI.
7 8a, 1: Quod Tr.