Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1996, Síða 186
176
tu completo qui procederet in opus, si adesset facultas, et sic est peccatum
mortale. Secundo, quia appetit illicita voluntate incompleta, ut si aliquis in-
dignus conatur beneficium ecclesiasticum adipisci, sic iterum est mortale.
Tertio, si appetit talia, sive sint illicita, sive aliena, cum voluntate conditiona-
ta, scilicet si posset habere sine offensa Dei, ac injuria proximi, et tune vel
nullum, vel veniale est si talem conditionem actualiter vel habitualiter addat,
vel intendat. Quarto, si simpliciter appetit habere superflua, et hoc appetitu
suffocante mentem, scilicet, a cura sui, et consideratione divinorum, et hoc
est peccatum mortale. Quinto, si superfluo amore inhæret temporalibus, ta-
nten infra Dei amorem, hoc est veniale.
244-2541 cf. CTV Ill.xxvi. 117B, 24-42:
Si autem avaritia consistit in acquirendo, hoc est tripliciter: quia vel acquirit
injuste quocumque modo, et tune est mortale: vel acquirit res per tale opus,
aut artem, aut officium, quod per se est peccatum mortale, si etiam esset sine
luero, ut procreare aliquid, fomicari, et tune est mortale: vel acquirit talia per
operam illicitam, quæ est veniale peccatum, ut cum aliquis verba jocosa
componit ad luerum, salva tamen honestate: et hoc est veniale, nisi aliquis
propter delectationem dissolutionis totaliter se dedat talibus, tune enim mor-
tale est. Dico autem propter delectationem, quia si quis per necessitatem, per
talia sibi sustentationem acquireret, cum aliam artem luerosam nesciret, non
reputarem eum in statu damnandorum.
254-267] cf. CTV Ill.xxvi. 117B, 43-118A, 18:
Si autem avaritia consistit in retinendo, hoc potest esse quinque modis. Primo
quia retinet scienter ea quæ restituere tenetur, et animo retinendi, sic est pec-
catum mortale. Secundo, quia retinet ea quæ ad necessitatem suam, et suo-
rum pertinent, vel ad conservationem status sui et suorum, secundum quod
decet dignitatem suam, et hoc non est peccatum. Tertio, quia retinet superflua
respectu utriusque jam dictorum, et hoc tempore extremæ necessitatis alicu-
jus, sic est peccatum mortale. Quarto, quia retinet superflua, etiam citra ex-
tremam necessitatem ex insatiabili cupiditate, sic est peccatum mortale: præ-
cipuum autem signum talis effeetus est, quod quis res potius sinit putrescere
penes se, quam utiliter aliis dispenset. Quinto, quia retinet superflua quædam
ex inordinato amore temporalium, per quem modum deficit a medio largita-
tis, salvo tamen statu virtutis, et sic est veniale.
268-282] cf. CTV IH.xxvii. 118A, 27-118B, 32:
Gula ex genere suo est peccatum veniale, quia appetitus comedendi ex sua
ratione non subjacet dominio voluntatis, sed natura nobis inest, quod potest
esse quinque modis. Primo, si est ibi solus appetitus cibi, et hic numquam est
peccatum: nec etiam delectatio cibum consequens est peccatum, in quantum
ordinatur contra defeetum sibi contrarium: hæc enim sunt pure naturalia, in
quibus non est meritum, nec demeritum. Secundo, si appetitui necessitatis
adjungitur appetitus delectationis, et voluntatis in cibo, et hoc est peccatum