Árbók Háskóla Íslands - 01.02.1940, Síða 83
81
perent. Tum studia liberalia, scientiae, artes in liis terris
omni posteritati saluti fortunaeque florebunt. Haud mediocre
gaudium percepimus ex gratulationibus, quas a legato uni-
versitatum Suecorum genteque Suecica accepimus, quacum
etiam vinculis satis artis coniuncti sumus. Academiae Sue-
corum, lumina illa cultus liumanitatisque Suecicae nitentia,
clarissimae sunt, et quam feliciter commercium artium cultus-
que inter Sueciam et Islandiam liisce annis creverit, nos per-
magna affecit laetitia. Fennicis praeterea ab academiis
salutationes gratulationesque liodie allatas pergrato cum
animo laetitiaque accepimus. Arbor illa magna et pulcbra
borealis quinque gerit ramos, quorum unum Fennicum esse
conslat, quem populum liumanitatis, fortitudinis fama prae-
clarum maxima colimus observantia, exoiitantes, ut com-
mercium litterarum scientiarumque cum populis borealibus
affinitate coniunctis in iDosterum sicut adliuc crescat, vigeat,
floreat. Communis nostra origo borealis gentes nostras
firmiter coniungit et tempestatibus aerumnarum atque bell-
orum liaud secus quam ])acis atque felicitatis temporibus
banc nostram affinitatem percipientes, ut societas omnium
fere rerum apud populos boreales crescens fruges quam
uberrimas ferat, e corde optamus.
Summo universitati noslrae adulescenti honori est hodie,
quod gratulationes a legatis quoque populorum duorum
eruditissimorum Britanniae et Gatliae, pergratas accepimus.
Summo affecli dolore complures magnas gentes maximeque
eruditas crudelissimum iam omnium saeculorum bellum
gerere spectamus, cum eas id agere sperare possis, ut gens
humana bonis magnis, quae gentes illae artibus et scientiis
creaverunt, feliciter fruatur. Primo iam ab initio universitas
nostra adulescens nmltis et variis vinculis cum compluribus
illorum populorum academiis, qui gentem nostram multis
saepe bonoribus beneficiisque bonestaverunt, coniuncta fuit.
Multi discipuli Islandici se ad varias cultus bumanitatisque
sedes illarum terrarum praeclaras discendi causa contuler-
unt. Legati illarum civitatum optimi etiam plurimum ad id
(>