Árbók Háskóla Íslands - 01.02.1940, Síða 86
84
vos mittere, qui rei tam laetae intersit, nos benigne iubetis,
scitote nos quidem non sine maximo gaudio accepisse. Praeter
enim usitala illa quae homines eidem discendi et docendi
studio addictos omnes ubique coniungere solent, sunt pro-
pria quaedam necessitudinis quasi vincula, quibus utrique
utrisque artissime coniungi videmur. Viget adhuc apud
Oxonienses memoria alumni nostri, Friderici Marchionis de
Dufferin, qui vestrorum mores et urbes lepidissimo libello
olim depinxit, viget memoria Friderici York Powell Regii
apud nos Historiae Professoris, qui litteras et origines vestras
tam callide excussit atque expressit. Quin etiam, ut ad recen-
tiora veniamus, Societas rebus Arctois indagandis Oxoniensis
iuvenum expeditionem ad insulae vestrae flora et fauna,
quae vocant, proprius investiganda non unam nuper emisit.
Non desunt igilur causae gravissimae cur nos, qui fortunas
vestras votis impensissimis alias prosequamur, ipsa potis-
simum caerimoniarum die a vobis liaud omnino abesse
cupiamus. In cuius rei testimonium duos e nostris insignis-
simos viros voluntatis nostrae interpretes delegavimus,
alterum volns, ut opinamur, haudquam quam ignotum, Carolus
Howard Smith, praeclari ordinis SS. Michaelis et Georgii
socium, ad civitalem vestram a Rege nostro nuper legatum,
alterum noljis cum ob doctrinam tum ob insignem rerum
atque hominum peritiam spectalissimum, Carolum Regi-
naldum Scbiller Harris, Doctorem in Pliilosophia. Hi prae-
sentes, ut speramus, et feslorum vestrorum sollemnitati
intereunt et nostro nomine cum Vniversitati vestrae nobilis-
simae tum novae sedi feliciter instaurandae fausta ac secunda
omnia exoptabunt atque ominabuntur.
Háskólinn í Leeds sendi eftirfarandi ávarp á islenzku:
Háskólinn í Leeds sendir Háskóla Islands hinar vinsam-
legustu kveðjur. Náið sambandi befir ávalll átt sér stað milli
þeirra. Yorkshire og Island eru tengd gömlum sögulegum
böndum. I Jórvík var ort eitt af kunnustu fornkvæðum Is-
lendinga.