Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1957, Page 516
496
APPENDIX II
gere ergo ego possum illud: nullibi in Evang. historiå, ad pas-
sionem et crucifixionem, si inconditus lector eo etiam sit con-
tentus.
Noster Reverendus Dn. Episcopus, qvem jam primum post
S vestras acceptas conveni, magnas et magnificas jubet clarissimo
Meisnero renunciari gratias, tum propter Meditationes Domini-
cales piissimas et politissimas, tum etiam honorificam et amicis-
simam sui in vestris ad me mentionem et salutationem. Iterum et
æternum valete. Eritne venia, Dn. fautor, ut adjunctum soceri
io qvondam mei Epitaphium meo legatis nomine? Plaga frigida,
vena et ingenia rigida.
Qvum propter imminentes undiqvaqve tumultus armorumqve
ob distractos animos PP. metum plusqvam satis esse negotii vobis
et vestratibus intelligam, nolo rebus et animis ita, proh dolor,
15 turbatis misso exercitio meo Antivallesiano, cujus mentio fuit
superiorum annorum literis, negocium adhuc facessere, occasio-
nem et statum rerum tranqvilliorem, Deo sic volente, opperitu-
rus, nec interim benignissimam pollicitationem vestram de eo
revidendo vita superstite dimissurus.
20 Nobis viciniores futuros vos (hac rerum facie non mutatå)
ominamini (et Deo candelabrum suum loco forsan moturo).
Qvæso, mihi fautor, ubi demum subsistendum vobis existimetis,
aut ubi tum, si ita fiat (qvod Deus prohibeat), meus mihi Meis-
nerus qværendus sit. O dolor, o lacrymæ, Deus bene vertat.
25 Parcimoniam papyraceam Islandorum videte et, si tempus
fert, ridete.
Address:
Reverendo et præclarissimo Viro, omniqve virtutum ac eruditionis laude cumula-
tissirao, Dn. D. Balthasari Meisnero, in inclytå Witebergensium Academiå S. S.
Theologiæ Professori celeberrimo, Domino et fautori suo perpetuum honorando.
2.
30 In Domino lesu.
Reverende et clariss. Dn. Doctor, Domine et fautor præ mul-
tis colende. Literis vestris anno superiore datis responsum å me
est, prout in arctissimo mensis unius (aut circiter) å mercatorum
festinatione concesso nobis inter alia negocia otio licebat. Spero