Gripla - 01.01.2000, Side 219
SAINT WALBURGA
217
decantari, tum verö voce horribili, seipsum infrá corium discerpens, maiore
vi miser sæuire cœpit. Denique vbi ad Completorium ventum est, iam saniori
mente, vt nobis visum est, quieuit: & immobilis iacens vsque ad horam alte-
rius diei primam sic permansit. Conuocauit itaque custos ecclesiæ Fratres, &
Missá pro infirmo celebratá, & psalmis congruis cum litaniá decantatis, tra-
ditum est ei corpus & sanguis Domini. Quæ postquám gesta sunt, nobis
astantibus, purgatus dæmone, solutus est, & prostratus aliquamdiu in ora-
tione, surrexit: & secundúm illum Euangelicum tulit grabatum suum, & am-
bulauit in domum suam. Per omnia benedictus Deus, qui in Sanctis suis tanta
mirabilia, etiam in nostris diebus, operari dignatur.
Alius etiam de villá Wisebadon in finibus Magontiæ, nomine Martinus,
miserabili aspectu venit ad S. Virginis monasterium. Tremebat enim toto cor-
pore intantum, vt ad omne opus inutilis videretur; & neque satis commodé in-
cedere vel sedere, aut stare valeret. Si quando cibum capere deberet, tanti
tremoris erat, vt vix aut nullo modo sine auxilio alterius manum ad os ducere
posset. Si verö potum exposceret, non aliter, nisi caput ad parietem compri-
meret vel alius quis manibus ambabus illud teneret, bibere potuit: accubitum,
quem nox obtulis, sæpius habebat. Hic apud nos fideliuin eleemosynis circa
hebdomadam sustentatus est. Sextá verö feriá adueniente, is in ecclesiá S.
Walburgæ primo mané iuxta chorum sedebat, cúm repenté ex ore illius &
naribus erumpens sanguis stillabat. Tum illi qui circa altaria erant orantes, au-
dito eius humili clamore, accurrebant: nosque, perceptá tantá benignitate Dei,
conuenimus: & illum, qui anteá omnibus membris concussus erat, sanum &
quietum sedentem inuenimus: qui posteá nullam læsionem corporis susti-
nens, in monasterio ipso per annum pro accepto beneficio seruiebat. Nos
verö, aduolantibus vicinis, in ecclesiá magnis vocibus in commune Deum
laudauimus, qui suo pio respectu, & merito S. Walburgæ, nos lætificare dig-
natur.
In confinio Gallorum & Aquitanorum Episcopis ea consuetudo est, vt ad
pœnitentiam vocatis lapides magni ponderis cum circulis ferreis ad collum
suspendant: vt ventrem hominis ferro circumdent, siue brachia itidem ferreis
circulis circumligent: & litteris, facinore eorum commendato, per diuersa
mittant loca, vt per hanc pœnam erubescendo grauiús affligantur, & ad perpe-
trandum tale scelus, terrorem ceteris incutiant: parricidarum, vei aliorum ho-
rum similium ea pœna est. Talium peregrinorum vnus ad nos venit, & brachia
prædictá pœná circumligata attulit: sed circulus, qui dexterum brachium am-
biebat (vt ipse, & qui cum eo erant attestabantur) ad oratorium S. Ochelrici
dilapsus est; sinistrum verö adhuc ferro impeditum gestabat. Hic ipse cúm
vno die, sicut sæpiús, suffragia S. Walburgæ imploraret, ante Missam venit &
iuxta chorum stetit. Cumque sic aliquantisper staret & oraret, circulus de