Gripla - 01.01.2000, Page 220
218
GRIPLA
brachio iussu Dei solutus in terram ante pedes eius decidit, & circumspiciens,
quod ipsi acciderat, cum ingenti gaudio ipse miratus est. llle verö ferreus cir-
culus, ob monumentum tanti signi, in aquilonari parte eiusdem monasterij in
muro defixus, usque hodie dependet.
Parua est insula Them, habens villam nomine Lechne, in quá habitabat
mulier quædam, quæ vocatur Bereheta: hæc in sacratissimá festiuitate S. Bar-
tholomgi Apostoli, dum sui segetem in horreum recondendam, domum
carro deducerent, obuiám procedebat, & se manipulos in quoddam tectorium,
quod barbará linguá, Barg, vocatur, iactandos properabat. Cumque iam
manipulum manibus comprehendisset, vtræque manus manipulo mox
adhæferunt; & articuli in eo quod comprehenderant ita sunt innodati, vt sine
sectione nullo modo diuelli possent. Expauit mulier, & ipsa suá infelicitate,
quod sibi accidisset, cunctis innotuit. Ducta est itaque á suis familiaribus per
ecclesias; tandem venit ad portum Tiele, ad monasterium S. Walburgæ,
manipulum portans accessit. Obtulit se prædicto custodi; quid illi esset
agendum, flens humiliterque sibi intimari precabatur. Cui cum responsum
esset, vt misericordiam Dei cum patientiá expectaret, discessit; & sub
occasum solis vt iussum est, rediit. Hæc posita est ante gradus altaris: &,
euntibus nobis ad horas matutinas, reperimus eam ante altare iacentem, &
dexteram manum á stramine solutam. Peractis verö matutinis laudibus, &
omnibus egressis, relicta est sola ante altare. Interim illa cœpit se volutare hac
& illac: viditque ille custos subitö manum extensam: & stramen, quod in eá
continuerat, coram altari proiectum. Surrexit ita mulier sana, & maritus eius
cum aliquibus vicinis suis adueniens, & videns vxorem illæsam, benedixit
Deum: qui acceptam cum magno gaudio redierunt in sua. Hæc ab illo custode
& á multis visa tibi, Illustrissime Præsulum, descripta sunt, ne aliter
referentibus, quám acta sunt, credas.
The final miracle, of which only the beginning is preserved in AM 764
4to, is a translation of the miracle recorded in a letter described by the editors
of Acta Sanctorum as “Epistola eiusdem Custodis Tilensis ad Immonem Di-
aconum” (Feb. 111:548; BHL 8768):
Santuuichem villa, quam á Tyele flumen diuidit, quæ tibi quoque nota est: in
hac erat vir habens vxorem speciosam, & honestate vitæ laudabilem, nomine
Vulgod, quæ siue illud dixerim illusionem dæmonum, siue phrenesim, patie-
batur: quidquid tamen horum esset, certé sanæ mentis non erat, & verba pere-
grina humanæ sobrietati sine intermissione loquebatur. Cibum neque potum,
nisi coacta, capiebat, somno quiescere non poterat. His incommodis tota fa-
milia fatigata, vir eius mæstus venit ad nos, casum suum indicans, rogitabat