Gripla - 20.12.2018, Side 253
253
[for dixi], in medio paramentorum, circa mediam noctem uenit hora par-
tus, quam sensit uirgo Maria non sicut cetere mulieres, quia priusquam
sentiunt partum, habent dolores, miserias, & tristitias in corpore, & facies
mortificatur. Sed uirgo Maria habuit alia signa, scilicet illuminationes
singulares, consolationes & dulcedines cordis & delectationes maximas
magis quam cetere, & facies eius resplenduit. (See also Sermo in Nativitate,
161, where it is specified that the porticus is in uia publica, and that Joseph de
modica palea fecit lectum regine celi).
AM 696 VIII 4to 1v 18–AM 696 IX 4to 1r 5] Vincent ferrer, Sermo in
Nativitate (Sermones hyemales, 162): Quod uidens Ioseph dixit: “Benedicta,
quid est hoc?” respondit: “Pater, modo uenit hora partus mei.” Ioseph
surrexit subito ut uocaret obstetrices. Sed uirgo prohibuit eum dicens:
“Pater, sicut in conceptione nulla creatura fecit aliquid, sic nec etiam in na-
tiuitate.” Cogitate quomodo dixit Ioseph: “Benedicta, uos non estis super
hoc experta neque ego &c.” Et uirgo: “Pater, non curetis, quia pater celestis
prouidebit,” id est Deus...
AM 696 IX 4to 1r 5–10] Vincent ferrer, Sermo in Nativitate (Sermones
hyemales, 162): [S]ubito sicut radius solis transit per fenestram uitream sine
fractione, sic Christus sol iustitie transiuit per portam uteri uirginalis sine
aliqua fractione & corruptione, tanquam sponsus de thalamo suo.
AM 696 IX 4to 1r 10–22] Vincent ferrer, Sermo in Nativitate (Sermones
hyemales, 162–163): Quem uirgo recepit manibus propriis genibus flexis,
cum maxima reuerentia & ueneratione adorando ipsum & dicendo: “o
Domine, uos bene ueneritis de celo in terram pro saluatione hominum.
o Domine desiderate a sanctis patriarchis & prophetis, adoro uos, quia
inquantum Deus estis creator meus, inquantum homo estis filius meus.”
& osculabatur eum modo in pedibus tanquam Deum, modo in ore tanq-
uam filium, modo in manibus tanquam creatorem omnium rerum, modo
in fronte tanquam filium suum dicens: “o Domine, tantam gratiam mihi
fecistis,” adorauitque eum centum uicibus. Et ut quidam dicunt ait: “tu es
dominus Deus meus, tu es redemptor meus, tu es filius meus dilectus.”...
AM 696 IX 4to 1v 1–8] Vincent ferrer, Sermo in Nativitate (Sermones
hyemales, 163): Ioseph autem flens pre gaudio dicebat: “Benedicta, per-
mitte mihi adorare filium tuum & filium Dei tandiu desideratum &c.” Dic
FRAGMENTS OF AN ICELANDIC CHRISTMAS SERMON