Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 17

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 17
XV mortis illorum : nec deprehenditur error, prius quam disparuerint vmbræ. Sed hæc aut fabulosa sunt, aut certe Dæmonum ludibria. Ipse Ionas fabulosa putat. 13. Grantzius Islandos specus plerumque habitare scribit, ad mon- tium latera excavatis mansiunculis. Quod idem quoque Olaus asserit, in primis tempore brumali. Ex ossibus piscium domos exstruunt, penuria lignorum. Contra Ionas, dicit hic templa et domicilia exstare satis multa ex ligno, cespite, et saxis satis magnifica et sumptuosa. 14. Duos håbet Insula Episcopatus Cathedrales, Holam sub quo sunt Monasteria Pingora, Remested, Modur, Munkeniere: Scalholt cui Monasteria subsunt Videy, Pyrnebar, Kirckebar, et Skirda. Ex Vellei huius tabulæ auctoris tamen scriptis intelligitur novem in ea esse mona- steria : et templa praeterea trecenta viginti nouem. Episcopi autem ex Academia Haffniensi eo mittuntur, quorum alter boreali Insulæ parti praeest, alter Meridionali. Ac vterque Gymnasium publicum aedibus adiunctum håbet, in quo viginti quatuor pueros suo sumptu alere et erudire tenetur. 15. Incolae communi tecto, victu et strato gaudent cum iumentis. In simplicitate sancta vitam agunt, cum nihil amplius quærant quam quæ natura concedit. Nam et montes habent pro oppidis, vt diximus, et fontes pro delitijs. Beata gens, cuius paupertati nemo invidet, et inde beatior quod Christianismum acceperit. 16. Sed merca tores Angli et Dani quiescere gentem et suo con ten tam esse non sinunt. Nam ob piscaturam euehendam, Insulam hane fre- quentantes, cum mercibus omnigenis vitia quoque nostra invexerunt. Res maiorum memorabiles carminibus celebrant, vel scopulis insculptas vindicant ab obliuione. Piscibus vt plurimum victitant, quibus quoque exsiccatis et contusis, tanquam in farinam redaetis, loco panis in mensa vtuntur: lautiores autem pane bis cocto. Potus olim aqua, ditioribus lac: nunc autem fruges aliunde allatas huic miscere didiceruntj et simplicis vndæ, postquam exteri cum ijs negotiari cæperunt, oderunt haustum, Lubecenses enim, Hamburgenses, et Rostochienses quotannis hane insulam navibus suis frequentantes eo deferunt farinam, panem, cereuisiam, mulsum, vinum, pannos Anglicos, lintea, ferrum, chalybem, aurum, argentum, mulierum vittas et ligna in vsum ædificiorum et navigiorum: exportant pro his pannum Islandicum (vulgo watman) magnas sulphuris effossi moles, pisces induratos, butyrum, sebum, vellera, ferarum pelles, vulpes, falcones albos, equos, et alia istiusmodi. Piscium

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direct Links

If you want to link to this newspaper/magazine, please use these links:

Link to this newspaper/magazine: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link to this issue:

Link to this page:

Link to this article:

Please do not link directly to images or PDFs on Timarit.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.