Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Síða 47

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Síða 47
*3 Nalytur, id est color funereus seu funestus pallor. Alia vero hæc species est ab illa, cui immanis iste dens ex inferiore mandibula prominet. Neqve instar reliqvorum dentium sursum erigitur, sed extrorsum recta protenditur. Unde colligere est, hunc dentem bestiæ provida creatoris curå concessum esse ad munitionem potius sui, vel 5 etiam prædæ captationem, qvam cibi masticationem: qvippe ad qvam propter situm plane inutilis est. Multorum autem sententia est, belluæ huic marinæ, cui dens ille e mandibula enascitur, cum terrestri animali, qvem unicomem dicimus, aliqvam naturæ cogna- tionem intercedere: eo qvod etiam in hoc dente virtutem qvandam IO et remedium adversus veneni vim ac virulentiam experti sint. A qva sententia non omnino diversus eo. Hujus generis cetum semel duntaxat meo tempore in hæc septen- trionalia insulæ litora vis tempestatum ejecit. Cujus dens 5 aut 6 ulnas longus clementissimo Regi nostro CHRISTIANO IV tum ,5 modo missus est. Caro ejusdem a colonis propé litus, qvod balænam receperat, habitantibus comesta nihil detrimenti attulit, sed salubrem experientia probavit. Qvocirca fieri non potest, eundem hunc esse cum illo Nahual, qvem exitialem manducantibus antea diximus. Misi etiam ego tune temporis ad laudatissimum heroem Christianum Fris ao Dominum de Kragerup Serenissimi Regis nostri olim cancellarium integram hujus ceti delineationem, unå cum maxillå, in qva dens iste situs fuerat. Plura, qvæ de isto ceti genere scribam, in præsenti non suppetunt. Verum qvæ de orca, qvæ nobis Reidur seu Reidarfiskur dicitur, a5 scribuntur, vera sunt omnia. Dentes non håbet, qvia branchias: non enim hæc in eodem ceti genere concurrere solent. Camem ejusdem in cibis delicatam esse, non modo nostratium eå, qvoties copia fit, vescentium, sed cetariorum etiam Gallicorum aliorumqve, qvi capturas balænarum circa hane insulam exercent, testimonio confirmatur. 3o Qvibus nimirum omnibus istius ceti caro in epulis expetita est. Ceti autem Britannici, cujus mentio hic interseritur, cognitio mihi nulla. Ad qvartam vero balenæ speciem qvod attinet, ea nobis non Stautqvalur, sed Skøtumoder dicitur, qvasi dicas raja major et mater 3S aliarum: eo qvod planitie corporis et extremorum rotunditate rajam imitetur. Eadem forte, qvæ Plinio Pastinaca. Hæc cum propter molem corporis tardissima sit, tamen minutissimos qvosqve pisces,
Síða 1
Síða 2
Síða 3
Síða 4
Síða 5
Síða 6
Síða 7
Síða 8
Síða 9
Síða 10
Síða 11
Síða 12
Síða 13
Síða 14
Síða 15
Síða 16
Síða 17
Síða 18
Síða 19
Síða 20
Síða 21
Síða 22
Síða 23
Síða 24
Síða 25
Síða 26
Síða 27
Síða 28
Síða 29
Síða 30
Síða 31
Síða 32
Síða 33
Síða 34
Síða 35
Síða 36
Síða 37
Síða 38
Síða 39
Síða 40
Síða 41
Síða 42
Síða 43
Síða 44
Síða 45
Síða 46
Síða 47
Síða 48
Síða 49
Síða 50
Síða 51
Síða 52
Síða 53
Síða 54
Síða 55
Síða 56
Síða 57
Síða 58
Síða 59
Síða 60
Síða 61
Síða 62
Síða 63
Síða 64
Síða 65
Síða 66
Síða 67
Síða 68
Síða 69
Síða 70
Síða 71
Síða 72
Síða 73
Síða 74
Síða 75
Síða 76
Síða 77
Síða 78
Síða 79
Síða 80
Síða 81
Síða 82
Síða 83
Síða 84
Síða 85
Síða 86
Síða 87
Síða 88
Síða 89
Síða 90
Síða 91
Síða 92
Síða 93
Síða 94
Síða 95
Síða 96

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Beinleiðis leinki

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.