Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 51

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 51
n Dicendum Widey, bickuebær, Kirkiubær, Skrida et addendum Helgafell, ut constet tibi numerus monasteriorum novenarius, qvi hic subjungitur. Hic numerus a vero nihil abludit. Regia munificentia decemente et indulgente id obtentum est ut 5 24 scholastici gratis qvotannis sustententur. Qvanqvam isti sump- tus non aliunde qvam ab antiqvis episcoporum hujus loci reditibus desumpti sint. 15. Illud vero utrumqve non tam historiæ, qvam calumniæ nomine dignum facili negotio confutatur. Unum domuum in habita- 10 tionibus Islandorum varietas mendacii arguit. Non enim est qvisqvam e rusticis, qvi non bovilia ab ovilibus et ovilia ab eqvilibus distincta habeat. Unde facile colligitur non esse commune hominibus cum jumentis tectum: Nempé abjectissimæ qvæqve villæ domus non pauciores qvam 7 aut 8 et tecto et parietibus distinctas continent. 15 Qvas qvorsum attineret distingvi, si eadem eum jumentis suis domo gauderent Islandi? Alterum ipsa natura: gramina enim, qvibus pecora vescuntur, hominibus in alimentum neqve concessa, neqve apta sunt. Qvod mirum est non novisse viros, qvi alioqvin aliqvid rationis, ne dum scientiæ sibi tribui volunt. Sed vincunt, credo, af- 20 fectus, scilicet scribendi cacoethes et calumniandi improba libido. De his omnibus vide fuse disserentem Dn. Arng. comm. p. 2. sect. 3. Fontibus, qvi plurimi apud nos reperiuntur, frigidis ac limpi- dissimis non solum nostrates, sed medicinæ etiam consulti et et1 alii non nihil tribuunt, idqve non malo sed servatoris nostri exemplo. 25 16. Ad illud dudum respondit clarissimus Arngrimus comm. p. 2. sect. 4, cujus hæ sunt verba: Mercatores porro non solum Angli et Dani, sed maxime Germani, ut nunc, ita olim terram nostram non ob piscaturam, sed pisces avehendos freqventantes neqvaqvam artem illam miscendarum frugum aqvæ Islandos docuerunt. Qvippe ipsi 3° Norvagi primi, qvod nobis constet, terræ nostræ incolæ, a qvibus oriundi sunt Islandi, artem illam, sicut etiam aureos argenteosqve nummos secum ex Norvegia attulerunt. Hactenus Arngrimus. Qvod confirmatur annalium nostrorum testimonio. Convivium olim, 1 Sic cod. (delendum?). Two Treatlses on Iceland 4

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direct Links

If you want to link to this newspaper/magazine, please use these links:

Link to this newspaper/magazine: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link to this issue:

Link to this page:

Link to this article:

Please do not link directly to images or PDFs on Timarit.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.