Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 57

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 57
1. Islandiam å glade nornen accepisse, qvam nos cum septentri- one fere universo lis appellamus, constat. Nominis auctorem annales et antiqvitates Floconem laudant, virum Norvegum, tertium insulæ repertorem. Hic enim ante annum Christi 874 famå duorum priorum naviculatorum, Nadoddi atqve Gardaris, impulsus, terram illis antea 5 aditam relictamqve tertiato periculo invisit, et ascenso monte celsiore laté conspicatus deprehendit sinum occidentalis terræ marina glacie refertum, qvam proprié lis nominamus, ut et illam in universum, qvæ liqvorem constringit. Vnde nornen insulæ lisland cessit, cum principio å Nadoddo piratå, primo inventore, å conspersis nive 10 montium jugis Snælandia, deinceps å Gardaris nomine, qvi iteravit, Gardars-holmur, hoc est Gardaris insula, diceretur. Qva omnia fuse perseqvuntur Landnama et Ghronica Olai Tryggonii, ac nos indidem operosé diduximus ad Saxonis præfationem Conjectaneis. 2. An vero priscorum Thule hæc nostra sit Islandia, qvod pie- IS riqve scriptorum hactenus existimasse videntur, vehementer con- trovertitur, ex qvo vir clariss. Dnus Arngrimus Jonas asserenti Pontano dicam scripsit, ac testes, qvos potuit, anqvisivit. Videlicet causam peroravit Mercurio tam secundo, ut in Dania summi qviqve viri Wormius, ut arbitror, Stephanius, Spormannus, alii pedibus in sen- tentiam negantem iverint. Mihi qvamvis o-ir’ h> \6yrn oir Iv relligiosum semper fuit å majorum sententiå, nisi vi manifestariå veritatis depulso, recedere, itaqve consentaneum videtur Islandiam hane nostram Codices: 16 = DG: 12-16 (16* 1 — 16, prima manus; 162 = Stephanii cor- rectiones) ; 913 = AM gi3, 4° ; 1850 = Ny kgl. Saml. 1850, 40. 1 In marg. add. 161, 913: Nornen. 5 terram] + ab 1850. 15 In marg. add. 161, 913: Islandia an veterum Thule sit. 18 anqvisivit] aoquisivit 1850. 20 Stephanius] Stephanus 1830.

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direkte link

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.