Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 15

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 15
XIII pensius diligunt. Falcones candidos magna copia: sunt et corvi candidi, agnellis et porcellis infestissimi. Vrsi item et Lepores albi. Etiam, teste nostro sæpius dicto Islando, Aquilæ albicantibus caudis: quos Plinius (vt addit) pygargos appellavit. Præter Betulam et Iuniperum nullam hane insulam ferre arborem, Velleius testatur. Quare lignorum maxima per vniversam insulam inopia est, nisi forte (quod interdum accidit) ex Septemtrionali plaga arbores grandiores ventorum turbine, funditus ex- tirpatæ naufragij instar ad hæc littora deferantur: quibus incolæ ad vsum focorum, ædificiorum, naviumque vtuntur. 6. Subest Regno Norvegiæ ab anno nempe 1260, quo primum hos homagium huic præstitisse, tradit idem Ionas. Qua ratione Rex Daniæ qui et Norvegiæ eo quotannis præfeetum mittit, qui in arce Bestede sedem suam tenet, eique nunc obediunt vt quomdam suis Episcopis: a quibus ad Ghristianam fidem sub Adelberto conversi fuere. Tempore Haraldi Pulchricomis primi Norvegiæ Monarchæ, sunt qui putant habi- tari cæptam: eum hic nempe regulorum multitudinem expulisset ex Norvegia, qui novas quærentes sedes, hue eum familijs commigrarunt, atque patriæ desiderium exuentes, mansere. Circa annum Christi mil- lesimum hæc accidisse verisimile: circa annum 874 scribit nominatus Islandus Ionas, apud quem habes horum Episcoporum omnium seriem et nomina. Primum eorum Episcopum nominat Crantzius Islephum. Sub eorundem Norvegiorum imperio videtur fuisse, ante annos ducentos, ex excerptis Nicolai Zenij Eclogis, vbi legimus hane insulam a Zichmi Fris- landiæ Rege bello petitam, sed frustra, et a Regis Norvegiæ militibus præsidiarijs in hac insula positis repulsum. 7. Dividitur vero Insula vniversa in totidem partes, quot sunt mundi cardines. Orientalem vocant Austlendingafiordung, Occidentalem West- fiordung, Septemtrionalem Nortlendingafiordung, Meridionalem, Suyd- lendingafiordung. Vrbibus carent, montes pro vrbibus habentes. 8. Fons hic qui fumigantis aquæ vitio nativam rei cujuslibet origi- nem demolitur: et quicquid fumi hujus exhalatione respergitur, in lapideæ naturæ duritiem transmutatur, forma dumtaxat superstite. Est et fons pestilentis vndæ, quem qui gustaverit, perinde ac veneno pro- sternitur. Sunt latices cerealis poculi proprietatem imitantes. 9. Oceanus autem Septemtrionalis in quo hæc Insula sita est, tan- tam piscium copiam subministrat, tantamque Reipublicæ Islandicæ vtilitatem præstat, vt non multorum hominum, sed totius Insulæ sålus et fortunæ inde pendere videantur: inde enim omnes aut vivunt, aut

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direct Links

If you want to link to this newspaper/magazine, please use these links:

Link to this newspaper/magazine: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link to this issue:

Link to this page:

Link to this article:

Please do not link directly to images or PDFs on Timarit.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.