Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Qupperneq 15
XIII
pensius diligunt. Falcones candidos magna copia: sunt et corvi candidi,
agnellis et porcellis infestissimi. Vrsi item et Lepores albi. Etiam, teste
nostro sæpius dicto Islando, Aquilæ albicantibus caudis: quos Plinius
(vt addit) pygargos appellavit. Præter Betulam et Iuniperum nullam
hane insulam ferre arborem, Velleius testatur. Quare lignorum maxima
per vniversam insulam inopia est, nisi forte (quod interdum accidit) ex
Septemtrionali plaga arbores grandiores ventorum turbine, funditus ex-
tirpatæ naufragij instar ad hæc littora deferantur: quibus incolæ ad
vsum focorum, ædificiorum, naviumque vtuntur.
6. Subest Regno Norvegiæ ab anno nempe 1260, quo primum hos
homagium huic præstitisse, tradit idem Ionas. Qua ratione Rex Daniæ
qui et Norvegiæ eo quotannis præfeetum mittit, qui in arce Bestede
sedem suam tenet, eique nunc obediunt vt quomdam suis Episcopis: a
quibus ad Ghristianam fidem sub Adelberto conversi fuere. Tempore
Haraldi Pulchricomis primi Norvegiæ Monarchæ, sunt qui putant habi-
tari cæptam: eum hic nempe regulorum multitudinem expulisset ex
Norvegia, qui novas quærentes sedes, hue eum familijs commigrarunt,
atque patriæ desiderium exuentes, mansere. Circa annum Christi mil-
lesimum hæc accidisse verisimile: circa annum 874 scribit nominatus
Islandus Ionas, apud quem habes horum Episcoporum omnium seriem
et nomina. Primum eorum Episcopum nominat Crantzius Islephum. Sub
eorundem Norvegiorum imperio videtur fuisse, ante annos ducentos, ex
excerptis Nicolai Zenij Eclogis, vbi legimus hane insulam a Zichmi Fris-
landiæ Rege bello petitam, sed frustra, et a Regis Norvegiæ militibus
præsidiarijs in hac insula positis repulsum.
7. Dividitur vero Insula vniversa in totidem partes, quot sunt mundi
cardines. Orientalem vocant Austlendingafiordung, Occidentalem West-
fiordung, Septemtrionalem Nortlendingafiordung, Meridionalem, Suyd-
lendingafiordung. Vrbibus carent, montes pro vrbibus habentes.
8. Fons hic qui fumigantis aquæ vitio nativam rei cujuslibet origi-
nem demolitur: et quicquid fumi hujus exhalatione respergitur, in
lapideæ naturæ duritiem transmutatur, forma dumtaxat superstite. Est
et fons pestilentis vndæ, quem qui gustaverit, perinde ac veneno pro-
sternitur. Sunt latices cerealis poculi proprietatem imitantes.
9. Oceanus autem Septemtrionalis in quo hæc Insula sita est, tan-
tam piscium copiam subministrat, tantamque Reipublicæ Islandicæ
vtilitatem præstat, vt non multorum hominum, sed totius Insulæ sålus
et fortunæ inde pendere videantur: inde enim omnes aut vivunt, aut