Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 16

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 16
XIV victum quærunt, familiasque susten tant. Hic si velim hujus Maris piscium genera omnia recensere, tempus me deficiat. Aliquot vero rariora non abs re fuerit commemorare. Inter quæ Piscis Nahual. Hujus camem siquis comedat, statim moritur: habetque den tem in inferiori capitis parte prominentem ad septem cubitos. Hune quidam pro Mono- cerotis cornu vendiderunt. Creditur venenis adversari. Quadraginta vlnarum longitudinem håbet belua. Roider, centum triginta vlnarum est, caret dentibus. Ejus caro esui accommodatissima gratissimaque: pin- guedo multis morbis medetur. Cætus Britannicus, longitudine triginta vlnarum: dentibus caret, linguamque septem vlnarum håbet. Est et maximum Cætorum genus quod raro apparet, insulæ magis quam pisci simile. Insequi minores pisces præ corporis illa immani mole nequit, capit tamen illos sua quadam arte et astutia. Alius item piscis Stautus- valur dictus, totus cartilagineus, Raiæ aliquo modo similis: sed infinitis modis major, insulæ speciem eum apparet, præ se fert, alis naves evertit. Sunt et Seeuaut, boves marini, colore griseo: et alij. 10. Ad montes transeo. Islandiæ (inquit Georgius Agricola) tres sunt montes elati in cælum, quorum vertices perpetua nive candent, radices sempiterno æstuant igne. Primus vocatur Hecla, alter Crucis, tertius Helga, id est sanetus. (12 .) Ab Hecla non longe absunt fodinæ Sulphuris, pene vnieum incolarum mercimonium, et vectigal insulæ: mercatores enim naves eo onustas evehunt. (10.) Mons ipse eum furit, vt horribilia tonitrua insonat, projicit ingentia saxa, Sulphur evomit, cineribus egestis omnia longe lateque complet, vt ad vicesimum lapidem terra coli non possit. Qui naturam causasque ejus incendij curiosius contemplaturi propius ad montem accedunt, facile vna aliqua latente voragine vivi absorbentur: nam et multæ sunt, et cineribus ita teetæ, vt nemo sibi cavere possit. Locum propterea vocant carcerem sordidarum animarum. (12a .) Accedit hue, quod quum glacies soluta totos octo menses magnis molibus littori vndique allidatur, horrendum sonum edat, quem incolæ dieunt animarum esse ejulatum et quiritationem. (10.) Ejusdem naturæ alius mons nomine Helga. Hic mons anno 1581, teste Iona, tanto fragore et tonitru ignes et saxa eructavit, vt inde ad octuaginta milliaria grandiores machinæ bellicæ explodi putarentur. 11. Apud hunc vorago quædam, vbi spectra se offerunt, congressibus hominum tam manifesta, vt tanquam viven tes accipiantur ab ignaris

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direkte link

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.