Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Síða 16
XIV
victum quærunt, familiasque susten tant. Hic si velim hujus Maris
piscium genera omnia recensere, tempus me deficiat. Aliquot vero
rariora non abs re fuerit commemorare. Inter quæ Piscis Nahual. Hujus
camem siquis comedat, statim moritur: habetque den tem in inferiori
capitis parte prominentem ad septem cubitos. Hune quidam pro Mono-
cerotis cornu vendiderunt. Creditur venenis adversari. Quadraginta
vlnarum longitudinem håbet belua. Roider, centum triginta vlnarum est,
caret dentibus. Ejus caro esui accommodatissima gratissimaque: pin-
guedo multis morbis medetur. Cætus Britannicus, longitudine triginta
vlnarum: dentibus caret, linguamque septem vlnarum håbet. Est et
maximum Cætorum genus quod raro apparet, insulæ magis quam pisci
simile. Insequi minores pisces præ corporis illa immani mole nequit,
capit tamen illos sua quadam arte et astutia. Alius item piscis Stautus-
valur dictus, totus cartilagineus, Raiæ aliquo modo similis: sed infinitis
modis major, insulæ speciem eum apparet, præ se fert, alis naves evertit.
Sunt et Seeuaut, boves marini, colore griseo: et alij.
10. Ad montes transeo. Islandiæ (inquit Georgius Agricola) tres
sunt montes elati in cælum, quorum vertices perpetua nive candent,
radices sempiterno æstuant igne. Primus vocatur Hecla, alter Crucis,
tertius Helga, id est sanetus.
(12 .) Ab Hecla non longe absunt fodinæ Sulphuris, pene vnieum
incolarum mercimonium, et vectigal insulæ: mercatores enim naves eo
onustas evehunt.
(10.) Mons ipse eum furit, vt horribilia tonitrua insonat, projicit
ingentia saxa, Sulphur evomit, cineribus egestis omnia longe lateque
complet, vt ad vicesimum lapidem terra coli non possit. Qui naturam
causasque ejus incendij curiosius contemplaturi propius ad montem
accedunt, facile vna aliqua latente voragine vivi absorbentur: nam et
multæ sunt, et cineribus ita teetæ, vt nemo sibi cavere possit. Locum
propterea vocant carcerem sordidarum animarum.
(12a .) Accedit hue, quod quum glacies soluta totos octo menses
magnis molibus littori vndique allidatur, horrendum sonum edat, quem
incolæ dieunt animarum esse ejulatum et quiritationem.
(10.) Ejusdem naturæ alius mons nomine Helga. Hic mons anno
1581, teste Iona, tanto fragore et tonitru ignes et saxa eructavit, vt inde
ad octuaginta milliaria grandiores machinæ bellicæ explodi putarentur.
11. Apud hunc vorago quædam, vbi spectra se offerunt, congressibus
hominum tam manifesta, vt tanquam viven tes accipiantur ab ignaris