Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 37

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 37
1. In recensendis, qvæ majores nostri huic insulæ imposuerant, nominibus scriptores diligentius examinati maxima ex parte cum annalibus nostris consentiunt. Primum enim ei a Naddoco1 qvodam Norvego, qvi omnium primus ad litora Islandiæ orientalis appulisse creditur, nornen Snæ- 5 landia a nive, qvæ altissimorum montium cacumina operiebat, indi- tum est. Postea a Gardaro, viro natione Sveco, Gardarsholme id est Gardari Insula appellata est. Tandem famå de nova terra per Norvegiam latius sparså piures conseqventer de gente Norvegica inventam recens insulam visere af- >° fectabant. E qvibus tertium qvendam Floconem annales comme- morant, qvi Islandiam ductu corvorum e navi emissorum delatus eidem å glacie, qva tum forte cingebatur, nornen fecit. Qvod tanqvam novissimum, et qvod eum freqvens colonia inseqveretur, apud suc- cedentem multitudinem invaluit, atqve in usum abiit: neqve deinceps -s terræ nornen mutatum est. Harum vero appellationum rationes ab ipsa origine repetitas qvi exactius indagare voluerit, is non alio qvam ad Crymogæam Dni Arngrimi Ionæ nostratis, et qvidem cap. 1 lib. 1 amandandus est: ubi ea omnia bonå fide descripta exhibentur. Nam veluti majores 20 nostri in contexendis gentis suæ monumentis, historiis et annalibus perqvam accurati fuerunt, teste Saxone Grammatico in præfatione historiæ suæ Danicæ, ita Dn. Arngrimus Ionas eosdem illos annales et monumenta e lingva nostra in Romanam eå, qvæ candidum inter- pretem decet, fide transtulerat, et scriptis suis de Islandia concinnatis 2s passim inseruerat: ideoqve fidem æqvi lectoris non tantum meretur, sed et jure suo reqvirit. Atqve hoc triplici nomine Islandiam olim dictam esse nobis extra controversiam positum est. 1 Sic cod. 3*

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direkte link

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.