Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Síða 37
1. In recensendis, qvæ majores nostri huic insulæ imposuerant,
nominibus scriptores diligentius examinati maxima ex parte cum
annalibus nostris consentiunt.
Primum enim ei a Naddoco1 qvodam Norvego, qvi omnium
primus ad litora Islandiæ orientalis appulisse creditur, nornen Snæ- 5
landia a nive, qvæ altissimorum montium cacumina operiebat, indi-
tum est. Postea a Gardaro, viro natione Sveco, Gardarsholme id est
Gardari Insula appellata est.
Tandem famå de nova terra per Norvegiam latius sparså piures
conseqventer de gente Norvegica inventam recens insulam visere af- >°
fectabant. E qvibus tertium qvendam Floconem annales comme-
morant, qvi Islandiam ductu corvorum e navi emissorum delatus
eidem å glacie, qva tum forte cingebatur, nornen fecit. Qvod tanqvam
novissimum, et qvod eum freqvens colonia inseqveretur, apud suc-
cedentem multitudinem invaluit, atqve in usum abiit: neqve deinceps -s
terræ nornen mutatum est.
Harum vero appellationum rationes ab ipsa origine repetitas qvi
exactius indagare voluerit, is non alio qvam ad Crymogæam Dni
Arngrimi Ionæ nostratis, et qvidem cap. 1 lib. 1 amandandus est:
ubi ea omnia bonå fide descripta exhibentur. Nam veluti majores 20
nostri in contexendis gentis suæ monumentis, historiis et annalibus
perqvam accurati fuerunt, teste Saxone Grammatico in præfatione
historiæ suæ Danicæ, ita Dn. Arngrimus Ionas eosdem illos annales
et monumenta e lingva nostra in Romanam eå, qvæ candidum inter-
pretem decet, fide transtulerat, et scriptis suis de Islandia concinnatis 2s
passim inseruerat: ideoqve fidem æqvi lectoris non tantum meretur,
sed et jure suo reqvirit.
Atqve hoc triplici nomine Islandiam olim dictam esse nobis extra
controversiam positum est.
1 Sic cod.
3*