Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 38

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 38
4 2. An vero Islandia antiqvitus Thule appellata fuerit etiamnum inter scriptores disceptatur. Sunt, qvi in dubio relinqvant, ut supra citatus Sinesius; sunt, qvi inficias eunt: inter qvos est Dn. Amgrimus Islandus. Neqve desunt, qvi affirmare audeant, qvorum primas tenet 5 clarissimus Pontanus Regius Historiographus. Qvanqvam vero de re tantillå pro sententiarum diversitate varii varia afferunt; omnium tamen, meo qvidem judicio, ad veritatem proximé accedunt, qvi hane eandem insulam å veteribus olim Thulen sive Thylen dictam fuisse asserunt. Hujus enim rei monumenta nostratium diligentius io pensitata locupletissimi testes sunt: qvippe qvæ citant authoritatem venerabilis Bedæ Angli insulæ Thules mentionem in chronicis facien- tis. Etenim cum Norvegi famå Thules unå cum distantia ejusdem ab Anglia e dicto Bedæ loco acceptå, eandem qvæsitum abierunt, qvam repertam non amplius peregrino nomine Thules, sed suå lingvå Is- is landiam apellårunt, ut disertis verbis habetur in præfatione in vitam Dn. Gudmundi cognomento Boni, qvondam apud Islandos episcopi. Argumentatur autem noster Dn. Amg. Ionas in sua Crymogæa cap. i lib. i Islandiam non fuisse cognitam Romanis, ideoqve nornen habere non potuisse, anteqvam a Norvegis ccepit habitari: Thulen 20 vero a Plinio (qvi circa annum Christi 8o vixit) et Virgilio (qvi annum Christi 14 attigit) celebratam fuisse: Islandia ad annum us- qve Christi 874 incultå prorsus manente. Verum ista ratio, qvå potissimum pugnat vir doctissimus, levior est (qvod cum venia tanti viri dixero) qvam ut receptam et constan- *5 tem veterum sententiam evertere possit. Certissimum enim est et ipsa experientiå confirmatum, qvod tradit Plinius Nat. Hist. lib. 4 cap. 16, insulam hane qvam ille Thulen nominat, nos Islandiam esse con- tendimus, sex dierum navigatione a Britannia abesse. Qvapropter fieri poterat, ut Angli Islandiqve sive piscaturæ, sive piraticæ, qvæ 30 isto tempore maxime viguit, exercendæ, sive alius cujusdam negocia- tionis gratia terræ tam vicinæ litora aliqvando vel sæpius attigerint, et nornen, ut fieri solet, indiderint: etiam multo anté qvam a Norvegis, qvi tam longinqvis in Oceanum septentrionalem navigationibus abstinuerunt, reperta est. Qvid? qvod Norvegi Islandiam habitaturi 35 non pauca Christianæ religionis (qvæ tum in Britannia atqve Hybernia recepta erat) utensilia, nempe: nolas, cruces et similia arte Britannicå facta multis in locis deprehenderunt; asserente ipso Dn. Arngrimo lib. 1. Crymog. cap. 2. Qvod est evidentissimo indicio

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direct Links

If you want to link to this newspaper/magazine, please use these links:

Link to this newspaper/magazine: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link to this issue:

Link to this page:

Link to this article:

Please do not link directly to images or PDFs on Timarit.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.