Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 39

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 39
5 insulam ab his gentibus fuisse cognitam, etsi nondum habitatam. lam vero ex historiis constat Britanniam Hybemiamqve imperio Romano, subigente Cæsare, paruisse. Qvocirca nihil obstat qvin freqventi navigantium relatione, et beneficio crebrorum itinerum, qvæ inter Romam ac provincias fuére, insulæ utut multum remotæ fama ad s Romanos perlata fuerit. Et qvanqvam non sit absurdum, Islandiam nomine tenus et Italis et aliis, dum adhuc deserta incultaqve esset, innotuisse: etiam XL oceani borealis insulæ, Orcades dictæ, exemplo esse possunt, utpote qvæ demum Haraldo Pulchricomo rerum in Norvegia potiente, hoc est circa annum Christi 874, habitari a Nor- vegis cæperunt; et nihilominus tamen å Juvenale poéta Romano memorantur, satyræ 21 ---------—---------Arma qvid2 ultrå litora Iuvemæ promovimus et modo captas Orcadas?---------------- is Floruit autem Juvenalis tempore Domitiani duodecimi Cæsaris Romanorum, qvi ultra Annum Christi 97 supputante Bibliandro non supervixit. Qvod si Orcades nondum habitatæ nornen suum sortitæ sunt, qvidni etiam Islandia non culta sed cognita appellatione suå signari poterit? Sed de his alias fortassis plura. 20 Porro maxima omnium insularum, qvæ regno Norvegico sub- jacent, veré Islandia salutatur. Qvanqvam enim Orcades Hoebudes- qve discretå qvantitate seu numero præpolleant, tamen singulæ earum magnitudine Islandiam haudqvaqvam adæqvant. Orcadibus qvidem olim Baro, Hoebudibus aliqvando Rex præerat: uterqve 2S Regis Norvegiæ tributarius, unde non continua qvantitas, sed divi- tiarum affluentia major evincitur. 3. De situ insulæ cosmographico pariter ac geographico legere est in commentario clariss. Amgrimi Ionæ de Islandia sectionibus 1.2. Item in Crymogæa ejusdem lib. 1 cap. 1, ubi rejectis vanis et incertis 3o exotericorum de re ignota conjecturis nititur experientia et observa- tione clariss. viri Dn. Gudbrandi, avi mei materni, a qvo sui loci nempé Holæ (qvæ est sedes episcopalis in boreali Islandia) latitu- dinem 65 g. 44 m. et longitudinem 13 g. 30' acceperat. Meo tempore ludi hujus magister Dn. Runolphus Ionas unå cum nauclero qvodam 35 1 Juvenalis, Sat. II 159-161. 2 Rectius qvidem.

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direkte link

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.