Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 39
5
insulam ab his gentibus fuisse cognitam, etsi nondum habitatam. lam
vero ex historiis constat Britanniam Hybemiamqve imperio Romano,
subigente Cæsare, paruisse. Qvocirca nihil obstat qvin freqventi
navigantium relatione, et beneficio crebrorum itinerum, qvæ inter
Romam ac provincias fuére, insulæ utut multum remotæ fama ad s
Romanos perlata fuerit. Et qvanqvam non sit absurdum, Islandiam
nomine tenus et Italis et aliis, dum adhuc deserta incultaqve esset,
innotuisse: etiam XL oceani borealis insulæ, Orcades dictæ, exemplo
esse possunt, utpote qvæ demum Haraldo Pulchricomo rerum in
Norvegia potiente, hoc est circa annum Christi 874, habitari a Nor-
vegis cæperunt; et nihilominus tamen å Juvenale poéta Romano
memorantur, satyræ 21
---------—---------Arma qvid2 ultrå
litora Iuvemæ promovimus et modo captas
Orcadas?---------------- is
Floruit autem Juvenalis tempore Domitiani duodecimi Cæsaris
Romanorum, qvi ultra Annum Christi 97 supputante Bibliandro non
supervixit. Qvod si Orcades nondum habitatæ nornen suum sortitæ
sunt, qvidni etiam Islandia non culta sed cognita appellatione suå
signari poterit? Sed de his alias fortassis plura. 20
Porro maxima omnium insularum, qvæ regno Norvegico sub-
jacent, veré Islandia salutatur. Qvanqvam enim Orcades Hoebudes-
qve discretå qvantitate seu numero præpolleant, tamen singulæ
earum magnitudine Islandiam haudqvaqvam adæqvant. Orcadibus
qvidem olim Baro, Hoebudibus aliqvando Rex præerat: uterqve 2S
Regis Norvegiæ tributarius, unde non continua qvantitas, sed divi-
tiarum affluentia major evincitur.
3. De situ insulæ cosmographico pariter ac geographico legere
est in commentario clariss. Amgrimi Ionæ de Islandia sectionibus 1.2.
Item in Crymogæa ejusdem lib. 1 cap. 1, ubi rejectis vanis et incertis 3o
exotericorum de re ignota conjecturis nititur experientia et observa-
tione clariss. viri Dn. Gudbrandi, avi mei materni, a qvo sui loci
nempé Holæ (qvæ est sedes episcopalis in boreali Islandia) latitu-
dinem 65 g. 44 m. et longitudinem 13 g. 30' acceperat. Meo tempore
ludi hujus magister Dn. Runolphus Ionas unå cum nauclero qvodam 35
1 Juvenalis, Sat. II 159-161. 2 Rectius qvidem.