Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 40

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 40
6 Batavo latitudinem ejusdem loci 65. grad. 10. m. præcise sibi observåsse visi sunt Anno Dni 1644. Sed propter defectum instrumen- torum longitudo observari non poterat. 4. Aeris qvidem in Islandia qvalitas aliqvanto frigidior est qvam 5 in locis aliis Ecclipticæ vicinioribus. Ideoqve multa insulæ pars inculta est et deserta, sed in meditullio saltem, ubi terra altius in secundam pene aeris regionem exurgit. Etenim circumqvaqve ad oras maritimas habitationibus modicis inter se discretis spaciis consita est, idqve non minus versus Boream, qvam Austrum. Tametsi vero IO cæli constitutio, ut dixi, frigidior est qvam alibi, saluberrimam tamen esse exinde convincitur, qvod ingeniorum sæpe supra mediocritatem felicium ferax sit. Novi enim qvi per triennium aut qvadriennium tantum in literis profecerunt, qvantum fortassis alii in scholis exotericis per decennium. Præterea bona pars incolarum extremam senectutem ,5 scilicet 90 circiter annum attingunt: idqve tam continua et firma valetudine, ut nulla unqvam utantur medicorum curatione, qvippe qvi apud nos nulli extant, neqve chirurgi in tota regione præter duos. Neqve enim, si desunt infirmi, medicos necesse est ali. Qvæ omnia partim aeris optimæ temperiei, partim alimento salubri et simplici 20 asscribimus. Qvemadmodum etiam illud, qvod ab infestatione luis pestiferæ liberi jam vixerimus annis abhinc 150 sicut nostri tradunt annales. 5. Terram autem ob tempestatum violentiam neqve coli posse neqve frugum feracem esse qvi asserunt, annalium nostrorum fidem 25 neqvicqvam elevare conantur. E qvibus passim colligere licet cul- turam agrorum majoribus nostris in usu fuisse: confirmantibus id ipsum agris vetustis et ruderatis qvi etiamnum multis in locis apud nos conspiciuntur. Verisimile autem est eorum usum et culturam pau- latim apud posteros exolevisse, sive qvod labori proventus non respon- 30 derit, sive qvod aliunde farina copiosius importari cæperit. Maluerant enim incolæ farinam ab extraneis invectam mercibus suis comparare, qvam in colenda difficili tellure annuam operam perdere: cum lucrosiorem in piscaturam fæniqve pascendis pecoribus destinandi congestum laborem impenderent. Qvin et sponte sua in provincia 35 Islandiæ orientalis, a Sijdu, frumentum provenit, unde etiam hodie farina conficitur. Numne igitur felicius proventurum credendum

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direkte link

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.