Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 41

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 41
7 esset, si ad ingenium soli suapte natura non omnino sterilis cultoris industria accederet? Cæterum graminosis pratis, collibusqve ac montibus præsertim litora versus compascuis Islandia plurimum præstat, adeo ut suf- focationis illud periculum licet vel nusqvam vel paucissimis locis s metuendum sit: tamen alendis pecoribus1 nullam existimem habiliorem terram habitari. Tanta namqve pabulorum gratia, tanta pingvitudo est, ut arvina mactatorum vervecum 20 pondo (sic voco Danorum Skaalapund) pendeat. Taurorum vero 120, ut et agnorum lactantium 10. Ista vero pecorum pecudumqve obesitas non ubiqve, fateor, 1° contingit, sed ubi lætiora (qvibus vis saginandi efficacissima inest) proveniunt pabula: veluti in convallibus ad meditullium terræ ver- gentibus. Nam et horum diversitas diversis locis non exigua est. Armenta præter eqvos bovesqve nulla qvidem habemus. Falluntur autem, qvi nullis in Islandia bobus cornua, ovibus autem, asscribunt 15 omnibus. Nam et hæ et illi promiscué cornua partim habent, partim non habent. Illud vero, qvod de canibus Islandorum a scriptoribus nescio qvi- bus traditur: omnes scilicet albo esse colore, mirum qvam futile sit et vanum. Nam et hi discolores plurimi, multi etiam ruf i et alio atqve alio colore conspicui sunt, neqve ego qvidem albos qvam nigros vidi piures. Illi autem qvocunqve tandem colore tincti fuerint, non Is- landis magis qvam aliis gentibus in deliciis sunt, cum a nostratibus neqve in curribus, neqve in plateis sinu circumferantur neqve monili- bus omentur. 25 Falcones in Islandia multi qvidem albi, sed nec pauciores cinera- cei ac subnigri reperiuntur. Corvorum major pars nigra, unus mea tempestate albus apparuit. Neqve inficiamur periculum ab his im- minere agnellis hædillisqve, non tamen majus ab albis, qvi rari, qvam nigris, qvi plurimi imbellem prædam captatum advolant, periculum 3° impendere certum est. Suculæ et porcelli metu corvorum nostrorum exempti sunt, qvia nusqvam in Islandia suum usus. Neqve gens nostra huic animali multum tribuit. Ursi in hac insula indigenæ non sunt. Verum ubi glacies marina 35 (qvam Grønlandicam vocamus qvod a Grønlandia ad litora nostra appellatur) ad insulam adigitur, simul etiam ursi phocis glaciei 1 pecoris cod.

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direct Links

If you want to link to this newspaper/magazine, please use these links:

Link to this newspaper/magazine: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link to this issue:

Link to this page:

Link to this article:

Please do not link directly to images or PDFs on Timarit.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.